1 Post reversionem de Senis et de Cella Cortone venit beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, et postea ivit ad manendum in loco Bagnarie super civitatem Nucerii:
2 ibi de novo erat constructa quedam domus pro fratribus ubi fratres morarentur.
3 Et mansit ibi per plurimos dies.
4 Et quia iam ceperant pedes eius, etiam crura, intumescere ex infirmitate hydropisis, cepit ibi plurimum infirmare.
5 Cumque audirent homines Assisii quod infirmaretur ibi, venerunt festinanter quidam milites Assisii ad locum illum ut ducerent ipsum apud Assisium, timentes ne ibi moreretur et alli haberent sanctissimum corpus eius.
6 Et factum est dum ducerent ipsum infirmum, requierunt in quodam castro de comitatu Assisii, volentes ibi prandere.
7 Beatus Franciscus cum sociis suis requievit in domo cuiusdam hominis, qui cum hilaritate et caritate multa suscepit ipsum.
8 Milites vero iverunt per castrum ut emerent sibi necessaria corporis, sed non invenerunt.
9 Et reversi sunt ad beatum Franciscum dicentes ei quasi ludendo: “Oportet, frater, ut detis nobis de helemosinis vestris, quoniam nichil habere possumus ad emendum”. 10 Et dixit ad eos beatus Franciscus cum magno fervore spiritus: “Ideo non invenistis, quia confiditis in vestris muscis, videlicet in denariis, et non in Deo (cfr. Mat 27,43);
11 sed revertimini per domos per quas ivistis querendo ad emendum, et nolite verecundari, et queratis eis amore Dei helemosinas, et Spiritus Sanctus inspirabit eis et habundanter invenietis”.
12 Iverunt ergo et petierunt helemosinas, sicut dixerat eis sanctus pater, et habundanter de rebus quas habebant homines illi et mulieres cum hilari[ta]te maxima exhibuerunt illis.
13 Et reversi sunt plurimum gaudentes ad beatum Franciscum narrantes ei sicut illis acciderat.
14 Unde pro magno miraculo habuerunt, considerantes quod ad litteram verum fuit sicut illis predixerat.
15 Nam beatus Franciscus pro maxima nobilitate, dignitate et curialitate secundum Deum et etiam secundum seculum istud habebat, scilicet petere helemosinas amore Domini Dei: