1 Quodam tempore, cum esset beatus Franciscus apud eumdem locum, manebat ad orationem in cella, que erat retro post domum.
2 Cumque quadam die staret in ea, ecce episcopus Assisii venit ad videndum eum.
3 Et factum est, dum intraret domum, pulsavit ostium ut ingrederetur ad beatum Franciscum.
4 Et aperto sibi ostio statim intravit cellam, in qua erat facta parva alia cellula de storiis, ubi stabat beatus Franciscus.
5 Et quia sciebat quod sanctus pater familiaritatem et dilectionem sibi ostendebat, libere ivit et aperuit sibi storium cellule, ut videret eum.
6 Et statim dum misit caput intro in cellulam, subito, vellet nollet, impulsus est per vim foras de voluntate Domini (cfr. Act 21,14; Ps 50,20), quia dignus non erat videre eum, ambulans retro post se.
7 Et statim exivit foras cellam tremens et stupefactus, et coram fratribus dixit inde culpam suam, et quod illa die penituit eum illuc venisse.