1 Nam voluntas beati Francisci fuit, et etiam multotiens dixit, quod frater non deberet diu stare, quin iret pro helemosina, ut non verecundaretur postea ire.
2 Immo quanto magis fuisset frater nobilis et magnus in seculo, tanto magis inde erat hedificatus et letabatur, cum iret pro helemosina et faceret huiusmodi servilia opera propter bonum exemplum. 3 Quod ita fiebat antiquo tempore.
4 Unde in primordio Religionis, cum manerent fratres apud Rigum Tortum, erat quidam frater inter eos qui parum orabat et non laborabat et pro helemosina ire nolebat, quoniam verecundabatur, sed bene comedebat;
5 quapropter considerans hoc beatus Franciscus cognovit per Spiritum Sanctum, quod erat carnalis homo;
6 unde dixit ad eum: “Vade viam tuam, frater musca, quoniam vis comedere laborem fratrum tuorum, et vis esse otiosus in opere (cfr. 1Cor 15,58) Dei, sicut frater apun, qui non vult lucrari et laborare et comedit laborem et lucrum bonarum apum”.
7 Et sic ivit viam suam; et quia carnalis erat misericordiam non imploravit.