1 Beatus Franciscus dixit ad eum: “Dominus indulgeat tibi, frater, quoniam vis esse michi contrarius et adversarius et me implicare in hiis, que non pertinent ad officium meum”.
2 Et ait: “Usquequo habui officium fratrum, et fratres manserunt in vocatione et professione sua, licet a principio mee conversionis ad Christum infirmitius fuerim, cum parva mea sollicitudine eis satisfaciebam exemplo et predicatione.
3 Sed postquam consideravi quod Dominus fratrum numerum multiplicaret cotidie et quod ipsi, propter tepiditatem et inopiam spiritus, a via recta et secura per quam soliti erant ambulare, declinare inciperent,
4 et per ampliorem viam, sicut dixisti, incedere, non attendentes suam professionem et vocationem et bonum exemplum,
5 nec dimittere iter quod iam ceperant propter predicationem meam et exemplum meum, recommendavi Domino et ministris fratrum Religionem.
6 Quoniam licet tempore quo renuntiavi et dimisi officium fratrum, coram fratribus me excusarem in capitulo generali, quod propter infirmitatem meam de ipsis curam et sollicitudinem habere non possem,
7 tamen modo, si secundum voluntatem meam fratres ambularent et ambulassent, propter ipsorum consolationem nollem, quod alium ministrum haberent preter me, usque in diem mortis mee.
8 Quoniam ex quo fidelis et bonus subditus volutatem sui prelati cognoscit et observat, parvam sollicitudinem prelatum oportet habere de illo.
9 Immo tantum gauderem de fratrum bonitate et consolatus essem propter lucrum meum et lucrum ipsorum, quod, si iacerem in lecto infirmus, non gravaret me satisfacere eis”.
10 Et ait: “Meum officium est spirituale, videlicet prelatio super fratres, quia debeo dominari vitiis et ea emendare.
11 Unde, si vitiis dominari et ea emendare non possum predicatione et exemplo, nolo carnifex fieri ad percutiendum et flagellandum, sicut potestas huius seculi.
12 Quoniam confido in Domino (cfr. Ps 10,2), quod adhuc inimici invisibiles, qui sunt castaldi Domini ad puniendum in hoc seculo et in futuro eos, qui transgrediuntur mandata Dei, sument de illis vindictam, facientes eos corrigi ab hominibus huius seculi in improperium et verecundiam ipsorum, et revertentur ad professionem et vocationem suam.
13 Veruntamen usque ad diem mortis mee, exemplo et operatione, non cessabo docere fratres ambulare per viam quam michi Dominus ostendit (cfr. 3Re 8,36),
14 et ego ostendi eis et ipsos informavi ut sint inexcusabiles (cfr. Rom 1,20) coram Domino et ego coram Deo de ipsis et de me non tenear reddere rationem (cfr. Mat 12,36; Luc 16,2) ulterius”.