1 Quodam tempore ivit beatus Franciscus ad heremitorium montis Alverne;
2 et quia valde remotus est locus ille, tantum placuit ei quod voluit ibi facere quadragesimam ad honorem sancti Michaelis.
3 Iverat autem illuc ante festum Assumptionis gloriose virginis Marie, et numeravit dies a festo sancte Marie usque ad festum [sancti] Michaelis, quod essent quadraginta dies,
4 et ait: “Ad honorem Dei et beate Virginis Marie, matris eius, et beati Michaelis, angelorum principis et animarum, volo hic facere quadragesimam”.
5 Et factum est, dum introisset in cellam ad manendum in ea continue, rogavit Dominum in prima nocte, ut sibi ostenderet in aliquo quod cognoscere posset utrum esset voluntas sua quod maneret ibi.
6 Nam beatus Franciscus semper sollicitus fuit, cum staret in aliquo loco continue ad orationem vel cum iret per mundum predicando, cognoscere voluntatem Domini, secundum quam sibi magis placere posset;
7 quia quandoque timebat ne, sub specie remotius manendi in oratione, corpus vellet quiescere recusando laborem eundi per mundum ad predicandum, pro quo Christus de celo in hunc mundum descendit;
8 immo, qui sibi dilecti a Domino videbantur, hos faciebat rogare Dominum ut ostenderet illis suam voluntatem, utrum deberet ire per mundum predicando, an aliquando maneret in aliquo remoto loco ad orationem.
9 Et summo mane in aurora, cum staret in oratione de diversis generibus aves venerunt super cellam ubi manebat, non coadunate simul, sed prius veniebat una et cantabat, dulcem faciendo versum suum, et postea recedebat;
10 et alia veniebat et cantabat et recedebat; et sic omnes fecerunt.
11 Et plurimum de hoc admiratus est beatus Franciscus et habuit inde maximam consolationem; sed cepit meditari quid hoc esset.
12 Et dictum fuit ei a Domino in spiritu: “Hoc signum est quod Dominus bene faciet tibi in cella ista et multas dabit consolationes”.
13 Quod ita verum fuit; nam inter alias multas consolationes occultas et manifestas, quas sibi contulit Dominus ostensa est sibi a Domino visio Seraphyn, de qua multam habuit consolationem in anima sua inter se et Dominum toto tempore vite sue.
14 Et factum est, dum socius eius portaret ei comestionem narravit ei omnia que sibi acciderant.
15 Et licet habuerit multas consolationes in cella illa, multas [tamen] tribulationes fecerunt sibi de nocte demones, sicut idem socio suo narravit.
16 Unde quadam vice dixit: “Si scirent fratres quot tribulationes faciunt michi demones, nullus esset illorum quin pietatem magnam et compassionem de me haberet”.
17 Et ideo sicut multotiens dixit sociis suis, non poterat de se satisfacere fratribus et ostendere illis aliquando familiaritatem sicut fratres desiderabant.