1 Videns beatus Franciscus dum in eodem palatio maneret, quod cotidie magis gravaretur infirmitate, fecit se portari lecto apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, quoniam equitare non poterat propter gravamen sue gravissime infirmitatis.
2 Cumque qui portabant eum transirent per viam iuxta hospitale, dixit illis ut ponerent lectum in terra.
3 Et quia propter maximam et longam infirmitatem oculorum quasi videre non poterat, fecit verti lectum, ut teneret faciem versus civitatem Assisii.
4 Et erigens se parum in lecto benedixit civitatem Assisii, dicens: “Domine, sicut credo quod civitas antiquo tempore fuerit locus et habitatio malorum et iniquorum hominum et inique fame omnibus hiis provinciis,
5 sic video, propter abundantem misericordiam tuam, tempore quo placuit tibi, ostendisti multitudinem miserationum tuarum (cfr. Sir 36,1) in ea, ut esses locus et habitatio illorum, qui te cognoscerent et darent gloriam nomini tuo (cfr. Ps 113,1(9) et odorem bone vite et doctrine et bone fame omni populo christiano.
6 Rogo ergo te, Domine Iesu Christe, Pater misericordiarum (cfr. 2Cor 1,3), ut non consideres ingratitudinem nostram, sed recordare semper habundantis misericordie tue, quem ostendisti in ea, ut semper sit locus et habitatio illorum qui te cognoscant et glorificent nomen tuum benedictum et gloriosum in secula seculorum (cfr. Dan 3,26), Amen”.
7 Et hiis dictis, deportatus fuit ad Sanctam Mariam de Portinncula.