68.
1 Frater unus infirmitatem maximam et horribilem visu patiebatur frequenter, quam quo nomine censeam nescio, cum quidam malignum fuisse diabolum opinentur.
2 Nam totus saepe allidebatur et, miserabili aspectu respiciens, volutabatur spumans (cfr. Mar 9,19); nunc membra illius contrahebantur, nunc extendebantur, nunc plicata et torta, nunc rigida efficiebantur et dura.
3 Quandoque totus extensus et rigidus, pedibus aequatis capiti, elevabatur in altum, quantum viri statura est, et subito resiliebat ad terram.
4 Cuius languorem gravissimum sanctus pater Franciscus miseratus, ivit ad eum et, facta oratione, signavit eum ac benedixit.
5 Qui subito sanus effectus, infirmitatis huius molestias aliquas minime postmodum toleravit.
69.
1 Quadam die cum transierit beatissimus pater Franciscus per episcopatum Narniensem, devenit ad castrum quoddam, quod dicitur Sancti Gemini, et evangelizans ibi regnum Dei (cfr. Luc 4,43), a viro quodam timente atque colente Deum (cfr. Act 10,2) satis bonae famae in terra illa, cum tribus fratribus hospitio est susceptus.
2 Uxor autem eius a daemonio vexabatur (cfr. Mat 15,22), sicut notum erat omnibus inhabitantibus terram illam, rogavitque beatum Franciscum vir eius pro illa, confidens eam posse ipsius meritis liberari.
3 Sed quoniam plus desiderabat in simplicitate sua contemptui haberi, quam de ostensione sanctitatis mundi huius favoribus extolli, facere hoc penitus recusabat.
4 Tandem, quia Deus in causa erat, rogitantibus eum multis, victus precibus acquievit.
5 Vocavit quoque tres fratres ad se, qui erant cum eo, et in singulis domus illius angulis singulum fratrem constituens, dixit eis: “Oremus, fratres, ad Dominum pro muliere hac, ut iugum diaboli ab ea excutiat (cfr.Gen 27,40) Deus, ‘ad laudem et gloriam’ suam.
6 Stemus separatim”, inquit, “in angulis domus, ne spiritus iste malignus nos fugere aut decipere valeat, quaerens diverticula angulorum”.
7 Completa quoque oratione (cfr. Iudt 6,16), beatus Franciscus in virtute Spiritus (cfr. Rom 15,13.19) accessit ad mulierem, quae miserabiliter torquebatur et horrende clamabat, et ait: “In nomine Domini nostri Iesu Christi, per obedientiam praecipio tibi, daemon, ut exeas ab ea (cfr. Act 16,18), nec audeas ipsam amplius impedire”.
8 Vix verba compleverat, et tam velocissime cum furore atque stridore foras egressus est (cfr. Gen 39,12), quod, propter subitam sanitatem mulieris et tam citissimam obedientiam daemonis, sanctus pater sibi putaret fore illusum.
9 Statimque cum rubore de loco illo recessit, divina providentia id gerente, ne posset in aliquo inaniter gloriari.
10 Unde factum est, quod cum alia vice per eumdem locum transiret beatus Franciscus, frater Helias cum eo erat, et ecce mulier illa, ut cognovit adventum eius, continuo surrexit (cfr. Act 9,34) et accurrens per plateam, clamabat post (cfr. Mat 15,23) eum ut sibi eloqui dignaretur.
11 Ipse vero nolebat ei loqui, sciens eam esse mulierem illam de qua expulerat quandoque virtute divina daemonium.
12 At ipsa osculabatur vestigia pedum eius (cfr. Est 13,13) gratias agens Deo (cfr. Act 28,25) et sancto Francisco servo eius, qui de manu mortis liberaverat (cfr. Os 13,14) eam.
13 Tandem frater Helias compulit sanctum prece; qui locutus est ei, ceritificatus per multos de infirmitate, ut dictum est, et liberatione sua.