1
1 In conventu fratrum Minorum de Neapoli, cum quidam frater Robertus nomine, caecus annis plurimis exstitisset, crevit in oculis eius caro superflua, motum et usum impediens palpebrarum.
2 Cum igitur fratres forenses, ad diversas mundi partes tendentes, ibidem plurimi convenissent, beatus Pater Franciscus speculum obedientiae sanctae, ut eos miraculi novitate hortaretur ad iter, praedictum fratrem ipsis praesentibus tali modo curavit.
3 Iacebat nocte quadam frater Robertus praedictus aeger ad mortem, iamque sibi fuerat anima commendata,
4 cum ecce, adstitit ei beatus Pater cum tribus fratribus omni sanctitate perfectis, videlicet sancto Antonio, fratre Augustino et fratre Iacobo de Assisio, qui sicut eum perfecte fuerant secuti, dum viverent, ita et ipsum alacriter comitabantur post mortem.
5 Accipiens cultellum, sanctus Franciscus carnem superfluam resecavit, lumen restituit pristinum et a mortis eum fauce reduxit,
6 dixitque illi: “Fili Roberte, gratia, quam tecum feci, signum est fratribus ad remotas nationes euntibus, quod ego praecedam eos et ipsorum dirigam gressus (cfr. Ps 39,3).
7 Vadant”, inquit, ”gaudenter et iniunctam obedientiam alacri animo exsequantur”.
2
1 Apud Thebas in Romania mulier caeca vigiliam sancti Francisci in pane tantum et aqua ieiunans, ad ecclesiam fratrum Minorum summo mane festivitatis a viro suo perducta est.
2 Quae, dum Missa celebraretur, in elevatione corporis Christi oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit.
3 In ipsa vero adoratione voce magna proclamans: ”Gratias”, inquit, ”Deo et Sancto eius, quia video corpus Christi!”, omnibus, qui aderant in vocem exsultationis (cfr. Ps 46,2) conversis.
4 Post sacrorum expletionem reversa est mulier in domum suam (cfr. Luc 1,56) cum gaudio spiritus et lumine oculorum.
6 Exsultabat quidem mulier, non solum quia lucis corporeae recuperarat aspectum, verum etiam quia Sacramentum illud mirificum, quod est lumen animarum verum et vivum, respectu primario per beati Francisci merita, fidei suffragante virtute, meruerat intueri.
3
1 In Campania puer quidam quatuordecim annorum de castro Pophis subita vexatus angustia, sinistrum oculum amisit ex toto.
2 Passionis acerbitas sic de loco suo propulit oculum, quod per octo dies extra, nervo relaxato, longitudine digiti unius ad maxillas dependens, pene aridus est effectus.
3 Sed cum sola superesset abscissio, et a medentibus foret penitus desperatus, pater eius ad auxilium beati Francisci tota se mente convertit.
4 Non defuit ille indefessus miserorum adiutor precibus supplicantis.
5 Nam oculum aridum mirabili virtute in locum suum pristinumque vigorem restituit et lucis optatae radiis illustravit.
4
1 In eadem provincia apud Castrum magni ponderis lignum ex alto proruit, et cuiusdam sacerdotis caput gravissime quassans, sinistrum oculum excaecavit.
2 Qui, humi deiectus, coepit alta voce sanctum Franciscum luctuose clamare, dicens: ”Succurre, Pater sanctissime, ut ad festum tuum ire valeam, sicut fratribus tuis ire promisi!”.
3 Erat enim vigilia Sancti.
4 Qui statim exsurgens, peroptime liberatus, in vocem prorupit laudis et gaudii, et circumstantes omnes, qui eius miseriae condolebant, in stuporem convertit et iubilum.
5 Ivit ad festum, narrans omnibus, quam in se expertus fuerat clementiam et virtutem.
5
1 Vir quidam de Monte Gargano, dum in vinea sua laborans, lignum quoddam ferro succideret, proprium percussit oculum et sic divisit per medium, ut quasi dimidia pars ipsius exterius dependeret.
2 Cumque in tam desperato periculo desperaret sibi posse per hominem subveniri, ieiunaturum se in festo sancti Francisci, si ei succurreret, repromisit.
3 Statim in loco debito viri oculum Sanctus Dei restituit sicque divisum reiunxit et lumine pristino decoravit, ut nullius laesionis vestigia remanerent.
6
1 Filius cuiusdam nobilis viri a nativitate caecus meritis sancti Francisci lumen accepit optatum; qui, nomen ab eventu sortitus Illuminatus vocatus est.
2 Assumpsit postea, cum in aetate esset, Ordinem beati Francisci, accepti beneficii non ingratus, tantumque profecit in lumine gratiae et virtutis, ut verae lucis filius videretur.
3 Tandem beati Patris promerentibus meritis, sanctum initium fine sanctiore conclusit.
7
1 In Zancato, quod est castrum iuxta Anagniam, miles quidam, Girardus nomine, oculorum lumen ex toto perdiderat.
2 Accidit autem, ut duo fratres Minores ab exteris partibus venientes, ad domum ipsius hospitaturi diverterent.
3 Suscepti itaque devote propter reverentiam sancti Francisci a familia tota et cum omni benignitate tractati, gratias agentes Deo et hospiti, ad locum fratrum devenere vicinum.
4 Nocte igitur quadam beatus Franciscus uni fratrum illorum in somnis apparuit, dicens: ”Surge (cfr. Mat 2,16), festina cum socio ad domum hospitis vestri, qui Christum et me suscepit in vobis.
5 Volo enim ei beneficia rependere pietatis.
6 Caecus quidem effectus est, suis promerentibus culpis, quas poenitentiali non studuit confessione purgare”.
7 Disparente quoque Patre, frater festinus surrexit, ut mandatum cum socio celeriter adimpleret, venientesque ad hospitis domum, cuncta, quae viderat alter, per ordinem narrarunt eidem.
8 Stupuit vir ille non modicum, et universa quae dicebantur vera esse confirmans, compunctus ad lacrimas, confessus est libens.
9 Tandem correctione promissa, interioreque homine taliter renovato, exteriorem continuo recuperavit aspectum.
10 Huius miraculi fama circumquaque diffusa non solum ad reverentiam sancti, verum etiam ad confessionem humilem peccatorum et hospitalitatis gratiam plurimos incitavit.
7a Additio posterior.
1 Quidam pro furti calumnia caecatus fuit rigore saecularis iustitiae apud Assisium, Othone milite per ministros publicos sententiam Octaviani iudicis de eruendis accusato oculis exsequente.
2 Qui taliter deformatus, effossis oculis, praecisis nervis opticis etiam cum cultello, ductus ad altare beati Francisci, implorata ipsius Sancti clementia, et sua in praedicti criminis impositione innocentia allegata, Sancti ipsius merito infra triduum novos recepit oculos, minores quidem illis quibus orbatus fuerat, sed non minus limpide visus officium exercentes.
3 Huius autem stupendi miraculi testis fuit praenominatus miles Otho, iuramento ad hoc adstrictus, coram domino Iacobo abbate Sancti Clementis, auctoritate domini Iacobi episcopi Tiburtini de ipso miraculo inquirente.
4 Testis etiam exstitit eiusdem miraculi frater Guilielmus Romanus a fratre Hieronymo, generali Ministro Ordinis Fratrum Minorum, ad veritatem dicendam, quem circa hoc noverat, praecepto et excommunicationis sententia obligatus.
5 Qui taliter adstrictus coram pluribus Ministris provincialibus eiusdem Ordinis et aliis magni meriti fratribus affirmavit, se dudum, adhuc saecularem exsistentem, vidisse eum habentem oculos et postmodum actu excaecationis injuriam patientem, ac se excaecati oculos in terram proiectos curiose cum baculo revolvisse, et postmodum virtute divina eumdem, novae lucis receptis oculis, videntem clarissime conspexisse.