1
1 In castro Galiani Valvensis dioecesis mulier erat quaedam, Maria nomine, quae Christo Iesu et sancto Francisco famulatu devoto subiecta, una dierum aestivo tempore exiit, ut manibus conquireret propriis necessarium victum.
2 Cum igitur, fervente nimium aestu, sitis deficere coepisset ardoribus, omni privata beneficio poculi, pro eo quod in monte arido sola esset, quasi exanimis humi prostrata, patronum suum sanctum Franciscum invocabat pio mentis affectu.
3 Dum autem perseveraret mulier in affectuosa et humili prece, labore, siti et aestu fatigata quam plurimum, paululum obdormivit.
4 Et ecce, sanctus Franciscus adveniens et eam vocans ex nomine: ”Surge”, inquit, ”et bibe aquam, quae divino munere tibi ac pluribus exhibetur”.
5 Ad huius vocis auditum surrexit mulier a somno, non modicum confortata, et accipiens filicem; quae iuxta se erat, radicitus evulsit a terra, effodiensque ligno parvulo circumquaque, viventem reperit aquam, quae cum primo videretur parvula stilla, subito divina virtute crevit in fontem (cfr. Est 10,6).
6 Bibit itaque mulier et satiata oculos lavit, quos cum longa prius haberet aegritudine obumbratos, nova ex tunc sensit luce perfusos.
7 Festinavit ad domum mulier, tam stupendum miraculum ad gloriam sancti Francisci denuntians universis.
8 Concurrerunt undique multi ad miraculi famam, experientia magistra discentes mirabilem illius aquae virtutem, dum ad ipsius contactum, confessione praemissa, a variis morborum cladibus plurimi liberantur.
9 Perseverat usque hodie fons ibi perspicuus, et in honorem beati Francisci ibidem oratorium est constructum.
2
1 In Hispania apud Sanctum Facundum viri cuiusdam cerasum arefactam ad virorem frondium, florum et fructuum contra spem mirabiliter revocavit.
2 Incolas quoque terrae apud Villam Silos a vermium peste corrodentium vineas circumquaque miraculoso suffragio liberavit.
3 Sacerdotis cuiusdam iuxta Palentiam horreum quoddam, quod vermibus frumentariis repleri quolibet anno solitum fuerat, sibi fideliter commendatum penitus expurgavit.
4 Terram quoque domini cuiusdam de Petramala in regno Apuliae sibi suppliciter commendatam ab odiosa peste bruchorum penitus servavit indemnem, cum tamen in circuitu omnia essent praedicta pestilentia devorata (cfr. Ier 21,14).
3
1 Vir quidam, Martinus nomine, cum longe a castro suo boves minasset ad pascua, crus unius bovis casu quodam sic fuit desperate confractum, ut nihil esset sibi de remedio aliquo cogitandum.
2 Dum autem pro decoriatione foret sollicitus et instrumentum, cum quo id faceret, non haberet, domum reversus, beato Francisco bovis curam reliquit ipsumque fideli Sancti custodiae fiducialiter commendavit, ne ante suum reditum devoraretur a lupis.
3 Summo itaque mane ad bovem in silva relictum cum excoriatore reversus, pascentem ipsum ita reinvenit incolumem, quod nequaquam fractum crus ab altero discernebat.
4 Gratias egit bono pastori (cfr. Ioa 10,11), qui diligentem de bove suo curam habuit (cfr. Luc 10,35) et medelam donavit.
5 Succurrere novit humilis Sanctus omnibus invocantibus (cfr. Ps 85,5; 144,18) ipsum nec quantumcumque parvas necessitates hominum dedignatur.
6 Nam viro cuidam de Amiterno iumentum restituit furto sublatum.
7 Mulieri cuidam de Interduco catinum novam in multas partes casu divisum integre reparavit.
8 Viro etiam cuidam de Monte Ulmi in Marchia consolidavit vomerem in frusta confractum.
4
1 In Sabinensi dioecesi vetula quaedam octogenaria erat, cuius filia moriens lactentem infantulum dereliquit.
2 Cum igitur anus paupercula plena esset inopia et vacua lacte, nullaque esset mulier, quae sitienti parvulo lactis stillicidium, iuxta quod exigebat necessitas, erogaret, quo se verteret, vetula penitus ignorabat.
3 Debilitato vero infantulo, nocte quadam omni humano destituta subsidio, ad beati Patris Francisci auxilium implorandum, lacrimarum imbre perfusa, tota se mente convertit.
4 Affuit statim innocentis amator aetatis: ”Ego”, inquiens, ”sum Franciscus, o mulier, quem cum tantis lacrimis invocasti.
5 Pone”, ait, ”mammas tuas in ore pueruli, quoniam abundanter tibi lac Dominus dabit”.
6 Implevit anus Sancti mandatum, et statim octogenariae mammae lactis copiam effuderunt.
7 Innotuit omnibus mirabile Sancti donum, multis tam viris quam mulieribus ac-celerantibus ad videndum.
8 Et quia quod testabantur oculi, lingua impugnare non poterat, excitabantur omnes ad laudandum Deum in Sancti sui virtute mirabili et amabili pietate.
5
1 Apud Scopletum vir et uxor, unicum habentes filium, quotidie illum velut hereditarium opprobrium deplorabant.
2 Brachiis siquidem collo connexis, iunctisque genibus pectori, et pedibus natibus alligatis non hominis proles, sed monstrum quoddam potius videbatur.
3 Vehementiore mulier ex hoc afflicta dolore, crebris gemitibus clamabat ad Christum sancti Francisci auxilium invocando, ut infelici sibi et in tali oprobrio constitutae succurrere dignaretur.
4 Nocte igitur quadam, cum propter huiusmodi tristitiam tristis eam somnus arriperet, apparuit ei sanctus Franciscus, piis eam affatibus mulcens, insuper et suadens, quod ad locum propinquum suo nomini dedicatum defferet puerum, ut ex aqua putei loci illis in nomine Domine superfusos, plenam reciperet sosptatem. Negligente autem illa quoque apparens, mulierem cum puero usque ad ianuam dicti loci praeambulo ducatu perduxit.
7 Supervenientes autem nobilis quaedam matronae devotionis causa ad locum praedictum, eis a muliere praefata diligenter exposita visione, na cum ipsa pueum fratribus praesentarunt, et haurientes aquam de puteo, earum nobilior propriis manibus lavit infantem.
8 Statim puer, omnibus membris ad sua loca productis, sanus apparuit, et magnitudo miraculi omnibus admirationem induxit.
5a
Additio posterior.
l Apud Segusiam iuvenis quidam de Riparolio, Ubertinus nomine, Ordinem Fratrum Minorum ingressus, novitiatus sui tempore, horridi cuiusdam perturbatione pavoris incurrit amentiam totiusque dextrae partis paralysis morbo gravissimo auditum et linguam cum motu amisit et sensu.
2 Cum autem sic miserabilis, non sine fratrum multa moestitia, per plures dies in lectulo decubasset, beati Francisci solemnitas supervenit, in cuius vigilia, concesso sibi aliquo lucido intervallo, pium patrem, licet voci informi, corde tamen fideli, prout poterat invocabat.
3 Hora vero matutinali fratribus omnibus in ecclesia laudibus divinis intentis, ecce beatus pater, habitu fratrum indutus, in infirmariae loco praefato novitio adstitit,
4 lumenque non modicum in habitaculo illo refulsit (cfr. Act 12,7).
5 Et extensam manum super dextrum illius latus, a capite usque ad pedes suaviter contingendo deducens, digitos in auriculas misit (cfr. Mar 7,33), quodamque in dextro humero impresso charactere:
6 ”Hoc tibi”, ait, ”signum erit, quod Deus per me, cuius exemplo ductus religionetn intrasti, plene te restituit sanitati”;
7 chordaque illum succingens, quia sine chorda iacebat, dixit ad eum: ”Surgens, ecclesiam intra, ut laudes Deo debitas cum fratribus devotus exsolvas!”
8 Quibus dictis, cum puer ipsum manibus vellet contingere et pedum eius osculari vestigia, ut gratias ageret, ab eius adspectu beatus pater abscessit.
9 Et iuvenis, recuperata sanitate corporis cum rationis industria, vivacitate sensuum et loquela, ecclesiam ingressus, cum multa fratrum et saecularium admiratione, qui tunc aderant et iuvenem paralyticum viderant et amentem, laudibus divinis interfuit et per ordinem narrato miraculo, multos ad Christi et beati Francisci devotionem accendit.
6
1 In castro Chore Ostiensis dioecesis vir quidam crus sic ex toto perdiderat, ut nullo modo progredi vel movere se posset.
2 Positus itaque in angustia vehementi et auxilio desperatus humano, coepit nocte quadam, ac si praesentem cerneret beatum Franciscum, talem coram eo assumere materiam querelandi:
3 ”Adiuva me, sancte Francisce, recolens meum servitium et devotionem tibi impensam.
4 Nam in asino meo te portavi, sanctos pedes tuos et sanctas manus osculatus fui, semper tibi devotus, semper benevolus exstiti, et ecce, morior doloris huius durissimo cruciatu”.
5 His pulsatus querelis, statim affuit beneficiorum memor, devotioni gratus, et vigilanti viro cum uno fratre apparuit.
6 Ad vocationem eius venisse se dixit et tulisse remedia sanitatis.
7 Tetigit locum doloris cum baculo parvulo, qui figuram Thau in se habebat, et fracto mox apostemate, perfectam tribuit sanitatem.
8 Et, quod mirabilius est, sacrum signum Thau impressum super locum sanati ulceris ad miraculi memoriam dereliquit.
9 Hoc signo sanctus Franciscus suas consignabat litteras, quoties caritatis causa scriptum aliquod dirigebat.
7
1 Sed, ecce, dum per diversa miracula gloriosi Patris Francisci mens narrationis varietate distracta decurrit, promerente ipso crucis glorioso signifero, in signum salutis Thau non sine divina directione pervenit,
2 ut ex hoc possimus advertere, quod sicut crux militanti post Christum fuit sublimitas meriti ad salutem, sic et triumphanti cum Christo facta est firmitas testimonii ad honorem.
8
1 Hoc quippe crucis mysterium magnum et mirum, in quo charismata gratiarum et merita virtutum et thesauri sapientiae et scientiae (cfr. Col 2,3) tam alta profunditate velantur, ut a mundi sapientibus et prudentibus sit occultum, tam plene fuit huic Christi parvulo revelatum (cfr. Mat 11,25), ut omnis vita ipsius non nisi crucis vestigia sequeretur (cfr. 1Pet 2,21), non nisi crucis dulcedinem saperet, non nisi crucis gloriam praedicaret.
2 Vere namque in suae conversionis principio dicere cum Apostolo potuit: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal 6,14).
3 Non minus etiam vere in conversationis progressu addere valuit: Quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia (Gal 6,16);
4 verissime autem in consummatione potuit subinferre: Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto (Gal 6,17).
5 Sed et illud nos quotidie desideramus ab ipso audire: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen (Gal 6,18).
9
1 Gloriare igitur iam secure in crucis (cfr. Gal 6,14) gloria, Christi signifer gloriose, quoniam a cruce incipiens, secundum crucis regulam processisti et tandem in cruce perficiens, per crucis testimonium, quantae gloriae sis in caelo, cunctis fidelibus innotescis.
2 Secure iam te sequantur qui exeunt ex Aegypto (cfr. Ex 13,17; Ps 113,1), quia, per baculum crucis Christi mari diviso (cfr. Ps 135,13), deserta transibunt (cfr. Ps 67,8), in repromissam viventium terram (cfr. Act 7,5; Ps 141,6), Iordane mortalitatis transmisso (cfr. Deut 27,3), per ipsius crucis mirandam potentiam ingressuri.
3 Quo nos introducat verus populi ductor et Salvator, Christus Iesus crucifixus (cfr. Gal 3,1), per merita servi sui Francisci, ad laudem et gloriam unius Dei et trini, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (cfr. Apoc 10,6; 11,15).
Expliciunt miracula post transitum beati Francisci ostensa.