In nomine Domini. Amen
Incipit prologus super vitam beati Francisci.
1.
1 Actus et vitam beatissimi patris nostri Francisci pia devotione, veritate semper praevia et magistra, seriatim cupiens enarrare, quia omnia quae fecit et docuit (cfr. Act 1,1) , nullorum ad plenum tenet memoria, ea saltem quae ex ipsius ore audivi, vel a fidelibus et probatis testibus intellexi, iubente domino et glorioso papa Gregorio, prout potui, verbis licet imperitis, studui explicare.
2 Sed utinam eius merear esse dsicipulus, qui semper locutionum vitavit aenigmata et verborum phaleras ignoravit!|
2.
1 In tribus quoque opusculis divisi omnia, quae de ipso beato viro colligere potui, per singula capitula universa distinguens, ne varietas temporum rerum gestarum confunderet ordinem et in dubium adduceret veritatem.
2 Primum itaque opus historiae ordinem servat ac puritati beatae conversationis et vitae suae, sanctisque moribus et salutaribus documentis eius potissimum dedicatur.
3 In quo etiam miracula pauca de multis, quae, ipso vivente in carne, Dominus Deus noster per eum operari dignatus est, inseruntur.
4 Secundum autem opus a paenultimo vitae suae anno usque ad felicem ipsius obitum gesta narrat;
5 tertium vero miracula multa continet et plura tacet, quae cum Christo regnans in caelis, gloriosissimus Sanctus operatur in terris.
6 Reverentiam quoque refert, honorem, laudem et gloriam, quam ei felix papa Gregorius et cum eo universi sanctae Romanae Ecclesiae cardinales devotissime persolverunt, eum in sanctorum catalogo conscribentes.
7 Gratias omnipotenti Deo, qui semper in sanctis suis admirabilem et amabilem se os-tendit.
Explicit prologus.