116.
1 Fratres igitur et filii qui convenerant cum omni multitudine populorum (cfr. Ez 27,33), quae ex vicinis civitatibus tantis se gaudebant interesse solemniis, totam noctem illam, in qua obiit sanctus pater, divinis laudibus consummarunt, ita ut, prae iubilationum dulcedine ac luminum claritate, fore angelorum excubiae viderentur.
2 Mane autem facto, convenit multitudo (cfr. Ioa 21,4; Act 2,6) civitatis Assisii cum universo clero, et tollentes sacrum corpus de loco in quo obierat, cum hymnis et laudibus, clangentibus tubis (cfr. Ios 6,20), ipsum ad civitatem honorifice portaverunt.
3 Acceperunt singuli ramos olivarum aliarumque arborum (cfr. Ioa 12,13; Mat 21,8), sacras exsequias solemniter exsequentes, et multiplicatis luminaribus, laudum munia altisonis vocibus exsolvebant.
4 Cumque, portantibus filiis patrem, et grege sequente pastorem ad Pastorem omnium (cfr. Ez 37,24) properantem, perventum esset ad locum in quo religionem et ordinem sacrarum virginum et Dominarum pauperum ipse primo plantavit, deponentibus eum in ecclesia Sancti Damiani, in qua dictae filiae suae quas Domino acquisierat morabantur, aperta est fenestra parvula per quam ancillae Christi constituto tempore (cfr. 2Re 24,15) communicare solent Dominici corporis sacramento.
5 Aperta est et arca in qua supercaelestium virtutum thesaurus latebat, in qua portabatur a paucis qui multos portare solebat.
6 Et ecce domina Clara, quae vere meritorum sanctitate clara erat, aliarum mater prima, quia prima planta huius sancti ordinis fuit, venit cum reliquis filiabus ad videndum patrem non loquentem eis, nec reversum ad eas, alibi properantem.
117.
1 Et ingeminatis suspiriis, cum magno cordis gemitu (cfr. Ps 37,9) et lacrimis multis respicientes eum, suppressa voce clamare coeperunt (cfr. Ios 3,3):“pater, pater, quid faciemus? Cur nos miseras deseris? aut cui sic desolatas relinquis?
2 Cur nos quo vadis non praemisisti gaudentes, quas sic hic dimittis dolentes? Quid praecipis nos facturas in isto carcere sic reclusas, quas numquam, ut soles, disponis ulterius visitare?
3 Tecum nostra consolatio (cfr. 2Cor 1,5) tota recedit, et simile solatium non remanet saeculo tumulatis! Quis in paupertate tanta non minus meritorum quam rerum solatiabitur nobis?
4 O pauperum pater (cfr. Iob 29,16), paupertatis amator! Quis in tentatione succurret, o innumeras tentationes expertus, tentationum examinator cautus?
5 Quis in tribulatione consolabitur tribulatas, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis (cfr. Ps 45,2)?
6 O amarissima separatio, o inimica absentatio! O nimis horrenda mors, quae milia filiorum et filiarum tanto patre orbata trucidas, cum irrevocabiliter elongare festines illum, per quem studia nostra (cfr. Ier 7,3.5), si qua sunt, maxime floruerunt!”.
7 Sed virgineus pudor multo fletui imperabat, et super illum plangere (cfr. Zac 12,10) nimis erat incongruum, in cuius transitu frequentia concurrit exercitus angelorum, et laetati sunt cives Sanctorum et domestici Dei (cfr. Eph 2,19).
8 Sicque inter tristitiam et laetitiam positae, deosculabantur splendissimas manus eius, ornatas pretiosissimis gemis ac coruscantibus margaritis, et ablato eo, clausa est illis ianua (cfr. Mat 25,10) quae minime ultra vulneri tanto patebit.
9 O quantus luctus omnium erat in harum miseranda et pietate plena reclamatione! Quanta praecipue moerentium lamenta filiorum!
10 Singularis eorum dolor communis omnium erat, ita quod vix quisque posset abstinere a fletu, cum Angeli pacis amare flerent (cfr. Is 33,7).
118.
1 Pervenientibus denique omnibus ad civitatem, cum iucunditate magna et exsultatione (cfr. Bar 3,35; Ps 44,16) in sacro loco, sed sacratiore de caetero, posuerunt sanctissimum corpus (cfr. Mat 27,59), ubi ad gloriam summi omnipotentis Dei (cfr. Apoc 16,14) novorum multiplicitate miraculorum mundum illuminat (cfr. Ioa 1,9), sicut hactenus eum in sanctae praedicationis doctrina mirabiliter illustravit. Deo gratias. Amen.
2 Ecce, sanctissime ac benedicte pater, debitis et dignis licet insufficientibus laudibus te prosecutus sum, et tua gesta utcumque narrando conscripsi.
3 Da propterea mihi misero ita digne in praesenti te sequi, ut misericorditer consequi merear in futuro.
4 Recordare, o pie, pauperum filiorum, quos post te, unicum ipsorum et singulare solatium, vix aliqua consolatio manet.
5 Nam licet tu, eorum omnium potior et prima portio, Angelorum choris admixtus et in throno gloriae (cfr. Dan 3,53.54) Apostolis sis insertus, iacent ipsi nihilominus in luto faecis (cfr. Ps 39,3), obscuro inclusi carcere, sic flebiliter ad te clamantes:
6 “Repraesenta, pater, Iesu Christo, Filio summi Patris, sacra stigmata eius, et lateris, pedum, manuum, crucis signacula prode, ut dignetur ipse misericors ostendere propria vulnera Patri, qui nobis miseris revera propter hoc semper placabilis erit (cfr. Iob 33,26). Amen. Fiat! Fiat (cfr. Ps 71,19)!
Explicit secundum opus.