138
1 Licet autem manuum et pedum vulnera ipsa membrorum loca propatula facerent aliquibus manifesta, lateris tamen vulnus nemo dignus videre fuit in vita, unico tantum et semel excepto.
2 Quoties enim tunicam faceret excuti, dextro brachio cooperiebat lateris vulnus.
3 Nonnumquam vero manu sinistra lateri confixo applicata, beatam illam plagam tegebat.
4 Quidam vero eius socius, dum scalperet ipsum, manu vulneri illapsa magnum ei dolorem inflixit.
5 Alter quidam de fratribus, curiosa inquisitione nisus videre quod aliis erat absconditum, dixit sancto patri die quadam: “Placetne, tibi, pater, ut excutiamus tunicam tuam?”.
6 Cui sanctus: “Retribuat tibi Dominus (cfr. Ps 17,21.25), frater, quoniam indigeo quidem”.
7 Illo itaque se exuente, attentis oculis (cfr. Lam 4,17) frater inspiciens, expressum vidit vulnus in latere.
8 Hic solus vidit in vita, caeterorum nullus usque post mortem.