139
1 Taliter homo iste omnem gloriam, quae Christum non saperet (cfr. Phip 3,19), abiuraverat; taliter humanis favoribus aeternum irrogaverat anathema.
2 Sciebat famae pretium conscientiae secretum minuere, longeque damnosius abuti quam carere virtutibus.
3 Sciebat non minorem virtutem quam quaerere parta tueri.
4 Heu! ad plura nos vanitas quam caritas provocat, et Christi amori praevalet favor mundi.
5 Affectus non discernimus, spiritus non probamus (cfr. 1Ioa 4,1), et cum in actum gloria vana compulerit, caritate putamus elicitum.
6 Porro si boni vel parum egerimus, pondus eius ferre non possumus (cfr. Iob 31,23), quodlibet illud exoneramus viventes, et ad ultimum littus amittimus.
7 Patienter ferimus non esse bonos; non videri, non credi, pati non licet.
8 Sic totum in laudibus hominum (cfr. Rom 2,29) vivimus, quia nihil aliud quam homines sumus (cfr. Mat 8,9).