141
1 Praedicante ipso aliquando populo Interamnensi, commendans eum episcopus civitatis, coram omnibus, finita praedicatione, sic ait: “Hac novissima hora (cfr. 1Ioa 2,18) illustravit Deus Ecclesiam suam isto pauperculo et despecto (cfr. Is 53,3; 66,2), simplici et illiterato;
2 propter quod tenemur Dominum semper laudare (cfr. Ps 146,1), scientes quod non fecit taliter omni nationi (cfr. Ps 147,20)”.
3 Quibus sanctus auditis (cfr. Gen 50,17), miro acceptavit affectu, quod verbis tam expressis contemptibilem ipsum indicasset episcopus.
4 Et intrantibus ecclesiam, procidit ad pedes (cfr. Mar 5,22) episcopi, dicens: “In veritate (cfr. Ps 110,8), domine episcope, magnum honorem mihi fecisti, quoniam quae mea sunt, auferentibus aliis, tu solus illaesa servasti.
5 Separasti, inquam, pretiosum a vili (cfr. Ier 15,19), sicut discretus homo, Deo laudem, mihi vilitatem reddendo (cfr. Luc 18,43)”.
142
1 Non solum autem humilem se praebebat vir Dei (cfr. Iudc 13,6) maioribus sed etiam paribus et abiectis, paratior moneri et corrigi quam monere.
2 Unde cum die quadam vectus asello, quia debilis et infirmus pedes ire non poterat, per agrum cuiusdam rustici tunc laborantis transiret, rusticus ille ad eum currens, interrogavit sollicite, an ipse foret frater Franciscus.
3 Cui cum vir Dei (cfr. Iudc 13,6) seipsum esse de quo quaerebat, humiliter respondisset: “Stude”, ait rusticus, “adeo bonus esse, ut ab omnibus diceris, quia multi confidunt de te (cfr. Heb 6,9).
4 Quare te moneo, ut numquam de te sit aliter quam speratur”.
5 Vir autem Dei (cfr. Iudc 13,6) Franciscus haec audiens, de asino se misit in terram, et coram rustico provolutus, osculabatur pedes eius (cfr. Luc 7,38) humiliter, gratias agens ei (cfr. Tob 11,7), quod eum dignatus est monere.
6 Cum igitur famae tam celebris esset, quod velut sanctus a plurimis habebatur, vilem se coram Deo et hominibus (cfr. Rom 12,17) reputabat,
7 nec de celebri fama, nec de sanctitate qua pollebat superbiens, sed nec de multis tam sanctis fratribus et filiis sibi datis in suorum remunerationis (cfr. 2Cor 6,13.18) principium meritorum.