154
1 Ablatum quaddam vice caputium fratri, qui sine obedientia solus venerat, in magno igne proici iubet.
2 Nullo autem excutiente caputium, verebantur enim patris vultum parumper commotum, iubet illud sanctus detrahi flammis nihil laesionis adeptum.
3 Hoc etsi merita sancti potuerint, fortassis et illius fratris non defuit meritum.
4 Evinxerat enim eum devotio videndi patrem sanctissimum, licet discretio non adfuerit, auriga sola virtutum.