178
1 Nonnumquam mente Deo excedebat (cfr. 2Cor 5,13) miro modo, iubilabat in spiritu vir iste sanctissimus, quoties bonus odor (cfr. 2Cor 2,15) ad ipsum progrediebatur de filiis.
2 Contigit quemdam Hispanum, Deo devotum clericum, perfrui aliquando visione et allocutione sancti Francisci.
3 Qui inter alia de fratribus, qui in Hispania erant, tali sanctum laetificavit relatu:
“Fratres”, inquit, “tui, in terra nostra pauperculo quodam eremitorio commorantes, ita vivendi modum sibi statuerant, ut media pars domesticis curis intenderet, media contemplationi vacaret.
4 Hoc modo qualibet hebdomada in contemplativam activa transibat, et contemplantium quies ad laborum exercitia recurrebat.
5 Die quadam posita mensa, signoque vocatis absentibus, omnes praeter unum conveniunt, qui de contemplantibus erat.
6 Post exspectationem aliquantulam itur ad cellam, ut ad mensam vocetur, cum profusiore ille mensa reficiebatur a Domino.
7 Siquidem humi prostratus in faciem (cfr. Tob 12,22), in modum crucis reperitur extensus, nec anhelitu nec motu quod vivus esset apparens.
8 Ardebat ad caput eius et pedes binum candelabrum, quae rutilo fulgore cellam miro modo lustrabant.
9 Dimittitur in pace (cfr. Luc 2,29), ne molesti essent unctionis, ne suscitarent dilectam, quousque ipsa vellet (cfr. Cant 2,7).
10 Rimantur proinde fratres per cellae foramina, stantes post parietem et respicientes per cancellos (cfr. Cant 2,9).
11 Quid plura? Dum eam quae habitabat in hortis auscultarent amici (cfr. Cant 8,13), subito, lumine disparente, redit frater in hominem.
12 Surgit protinus, et ad mensam veniens, culpam dicit de mora.
13 Sic”, inquit ille Hispanus, “in terra nostra evenit”.
14 Non se poterat prae gaudio capere sanctus Franciscus, tali respersus filiorum odore (cfr. Gen 27,27).
15 Subito surrexit in laudem, et quasi haec sola sibi gloria foret (cfr. 2Cor 1,12), audire bona de fratribus, plenis eructavit visceribus:
16 “Gratias tibi ago (cfr. Luc 18,11), Domine, pauperum sanctificator et rector, qui me de fratribus meis tali laetificasti auditu!
17 Benedic, precor, illos fratres benedictione largissima, et omnes qui per bona exempla redolere faciunt professionem suam domo speciali sanctifica!”.