43
1 In eodem loco tunica vetusta contectus, pauperum pater (cfr. Iob 29,16) dixit semel uni de sociis, quem suum statuerat guardianum: “Vellem, frater, si posses, ut pannum mihi pro unica tunica invenires”.
2 Revolvit in mente sua frater, hoc audiens, quomodo pannum tam necessarium tamque humiliter postulatum acquirat.
3 In crastino (cfr. Iac 4,13.14) autem, summo diluculo, procedit ad portam, iturus ad villam pro panno: et ecce homo quidam (cfr. Luc 22,10) iuxta ostium sedens, volens loqui illi;
4 qui dixit ad fratrem: “Amore Dei accipe a me pannum pro sex tunicis, et una quidem tibi retenta, reliquas pro anima mea distribue, sicut placet”.
5 Exhilaratus frater redit ad fratrem Franciscum, et caelitus factam oblationem denuntiat.
6 Cui pater: “Accipe tunicas, quia in hoc missus est, ut meae necessitati taliter subveniret.
7 Gratias”, inquit, “illi qui solum de nobis videtur esse sollicitus (cfr. 1Re 9,5; Ps 39,18)”.