195
1 Dolebat si, virtute neglecta, scientia quaereretur, praesertim si non in ea vocatione quisque persisteret, in qua vocatus a principio fuerit (cfr. 1Cor 7,20).
2 “Fratres”, ait, “mei, qui scientiae curiositate ducuntur, in die retributionis (cfr. Os 9,7) manus invenient vacuas.
3 Vellem eos magis roborari virtutibus, ut cum tempora tribulationis (cfr. Ps 36,39) venirent, secum haberent in angustia Dominum (cfr. 2Par 15,4).
4 Nam et ventura est”, inquit, “tribulatio (cfr. Ps 21,12; Prov 1,27), qua libri ad nihilum utiles in fenestris proiciantur et latebris”.
5 Non hoc dicebat quod Scripturae studia displicerent, sed quo a superflua cura discendi universos retraheret, et quosque magis charitate bonos, quam curiositate sciolos esse vellet”.
6 Praeodorabatur etiam tempora non longe ventura, in quibus occasionem ruinae fore scientiam sciret, spiritus vero fulcimentum spiritualibus intendisse.
7 Fratri laico volenti habere psalterium, et ab eo licentiam postulanti, cinerem pro psalterio obtulit.
8 Quemdam sociorum praedicationibus aliquando intendentem, post mortem in visione apparens, prohibuit, viamque simplicitatis incedere iussit.
9 Testis sibi est Deus (cfr. Rom 1,9), tantam post visionem hanc sensisse dulcedinem, ut pluribus diebus rorificum patris alloquium suis videretur auribus praesentialiter instillare.