207
1 Frequenti supplicatione vicarii sanctus pater pulsatus, cum apud Sanctum Damianum faceret moram, ut filiabus proponeret verbum Dei (cfr. Ioa 3,34), ipsius tandem instantia devictus concessit.
2 Congregatis autem dominabus ex more, ut verbum Dei audirent (cfr. Ioa 8,47), sed non minus ut patrem viderent, levatis ipse in caelum oculis, ubi cor (cfr. Is 51,6; Mat 6,21) semper habebat, ad Christum coepit orare.
3 Cinerem proinde sibi deferri iubet, de quo circa se in pavimento circulum fecit, reliquum super proprium caput imponens (cfr. 1Mac 3,47).
4 Exspectantibus illis beatum patrem intra cinereum circulum cum silentio persistentem, stupor in earum cordibus non parvus oboritur.
5 Surgit subito sanctus, et illis attonitis, Miserere mei Deus (Ps 50,3ss) recitat pro sermone.
6 Quo finito, celeriter foras egreditur (cfr. Ps 40,7).
7 Huius virtute alludii tanta fuerunt famulae Dei contritione repletae, ut lacrimarum educentes profluvia, vix a sui vindicta manus proprias continerent.
8 Opere docuit illas se cinerem reputare, nihilque cordi eius aliud approximare de ipsis, nisi hac reputatione condignum.
9 Haec erat conversatio eius cum feminis sanctis; haec visitatio illarum perutilis, coacta tamen et rara.
10 Haec voluntas eius pro fratribus omnibus, quos eis ita pro Christo, cui serviunt (cfr. Col 3,24), servire volebat, ut semper, velut animalia pennata, laqueos (cfr. Prov 1,17) coram positos (cfr. Ps 68,23) praecaverent.