209
1 Vidit aliquando pater sanctissimus visionem quamdam, caelesti oraculo factam, ad Regulam pertinentem.
2 Tempore quo de Regula confirmanda fiebat inter fratres collatio, sancto de huiusmodi negotio vehementer sollicito talia monstrantur in somnis (cfr. Mat 1,20).
3 Videbatur sibi de terra micas panum subtilissimas collegisse, multisque famelicis fratribus ipsum circumstantibus debere tribuere.
4 Cumque micas tam tenues distribuere formidaret, timens ne inter manus exciderent pulveres tam minuti, vox ei desuper inclamabat (cfr. Dan 6,20): “Francisce, unam de micis omnibus hostiam confice, ac manducare volentibus tribue manducandam”.
5 Quo illud agente, quicumque non devote reciperent, aut receptum contemnerent donum, mox lepra infecti notabiles apparebant.
6 Recitat mane sanctus haec omnia sociis, dolens se non percipere mysterium visionis (cfr. Dan 2,19).
7 Post modicum vero, cum vigil in oratione persisteret (cfr. Tob 3,11), huiuscemodi vox de caelo sibi delapsa (cfr. 2Pet 1,17.18) est: “Francisce”, inquit, micae noctis praeteritae verba evangelica sunt, hostia Regula, lepra iniquitas”.
8 Hanc quidem quam iuraverant fidem, non duram vel asperam fratres illorum temporum reputabant, qui erant ad omnia supererogare promptissimi.
9 Neque enim languor vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad maiora perurget.