46
1 Volens quandoque beatus Franciscus ad quamdam eremum pergere, ut ibidem liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat non modicum a quodam paupere viro ad equitandum obtinuit asinum.
2 Cumque diebus aestivis, virum Dei (cfr. 3Re 13,14.21) sequendo, montana conscenderet (cfr. Ios 2,16) rusticus asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ioa 4,6), antequam perveniret ad locum, ardore sitis deficit et lassatur.
3 Clamat post sanctum instanter, et ut sui misereatur (Deut 13,17) exorat; mori se asserit, nisi alicuius poculi beneficio recreetur.
4 Sanctus Dei (cfr. Luc 4,34), qui afflictis semper erat compatiens, absque mora prosilivit de asino, et fixis in terra genibus, palmas tetendit ad caelum, orare non cessans (Cfr. Col 1,9), donec se sensit auditum.
5 “Festina”, inquit ad rusticum, “et illic aquam vivam invenies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit”.
6 Stupenda Dei dignatio, quae servis suis tam facile se inclinat!
7 Bibit rusticus aquam de petra (cfr. 48,21) orantis virtute, et poculum hausit de saxo durissimo (cfr. Deut 32,13).
8 Aquae decursus (cfr. Ps 1,3) ibidem ante non fuit, nec, ut est diligenter quaesitum, deinceps potuit inveniri.
9 Quid mirum, si Sancto Spiritu plenus (cfr. Luc 4,1), iustorum omnium repraesentat in se gesta miranda?
10 Nam qui specialis gratiae munere Christo coniungitur, non magnum, si cum reliquis sanctis similia operatur.