4.
1 Quodam tempore, guerra inter Perusium et Assisium existente, captus est Franciscus cum multis suis concivibus et Perusii captivatus, tamen, quia nobilis erat moribus, cum militibus captivus est positus.
2 Cum autem quadam die concaptivi sui tristarentur, ipse, qui naturaliter erat hilaris et iocundus, non videbatur tristari sed quodammodo iocundari.
3 Propter quod unus de sociis reprehendit eum tanquam insanum, quia scilicet laetabatur in carcere constitutus.
4 Ad quod Franciscus viva voce respondit: “Quid putatis de me? Adhuc adorabor per totum mundum”.
5 Cumque unus de nilitibus quibus erat adiunctus uni de concaptivis iniuriam intulisset et ob hoc omnes alii vellent illum deserere, solus Franciscus ei societatem non denegat, sed et alios hortatur ad idem.
6 Expleto autem anno, reformata pace inter civitates praedictas, Franciscus cum suis concaptivis Assisium est reversus.
5.
1 Post paucos vero annos, quidam nobilis de civitate Assisii militaribus armis se praeparat ut ad pecuniae vel honoris lucra augenda in Apuliam vadat.
2 Quo audito, Franciscus ad eundum cum illo aspirat, et ut a quodam comite Gentili nomine miles fiat, pannos pro posse praeparat pretiosos, concive suo pauperior divitiis sed profusior largitate.
3 Nocte igitur quadam, cum ad haec consummanda tota se deliberatione dedisset et ad iter agendum desiderio aestuaret, visitatut a Domino qui eum, tanquam gloriae cupidum, fastigio gloriae per visionem allicit et exaltat.
4 Cum enim illa nocte dormiret, apparuit ei quidam vocans eum ex nomine (cfr. Gen 4,17)ac ducens ipsum in quoddam speciosae sponsae amoenum palatium plenum militaribus armis, scilicet splendentibus clipeis ceterisque apparatibus ad murum pendentibus, ad militiae decorem spectantibus.
5 Qui, cum gaudens plurimum quid hoc esset secum tacitus miraretur, interrogavit cuius essent haec arma tanto splendore fulgentia et palatium sic amoenum.
6 Et responsum est illi haec omnia eum palatio sua esse militumque suorum.
7 Expergefactus itaque gaudenti animo mane surrexit, saeculariter cogitans, tanquam qui nondum spiritum Dei plene gustaverat, se in hoc debere magnifice principari, atque praesagium magnae prosperitatis reputans visionem, iter arripere deliberat in Apuliam ut miles fiat a comite supradicto.
8 Tantum vero laetior solito est effectus ut pluribus admirantibus et quaerentibus unde sibi esset tanta laetitia responderet: “Scio me magnum principem affuturum”.
6.
1 Quoddam tamen magnae curialitatis et nobilitatis indicium in eo praecesserat die immediate praecedenti visionem praedictam quod ipsius visionis non modica occasio creditur exstitisse.
2 Nam omnia indumenta sua quae de novo sibi fecerat curiosa et cara cuidam pauperi militi donaverat illa die.
3 Cum ergo iter arripiens ivisset usque Spoletum ut in Apuliam pergeret coepit aliquantulum aegrotare.
4 Sollicitus autem nihilominus de suo itinere, cum se sopori dedisset, audivit semidormiens quemdam interrogantem ipsum quo tendere cupiebat.
5 Cui Franciscus cum totum suum propositum revelasset, adiecit ille: “Quis potest tibi melius facere? Dominus aut servus?”.
6 Cui cum respondisset: “Dominus”, iterum dixit illi: “Cur ergo relinquis pro servo dominum et principem pro cliente?”.
7 Et Franciscus ait: “Quid me vis facere, Domine (cfr. Act 9,6)?”
8 “Revertere, inquit, in terram tuam (cfr. Gen 32,9) et tibi dicetur quid sisfacturus (cfr. Act 9,7). Nam visionem quam vidisti aliter intelligere te oportet”.
9 Evigilans autem coepit de hac visione diligentissime cogitare,
10 et sicut in prima visione fuerat quasi totus extravagatus prae magna laetitia prosperitatem desiderans temporalem,
11 sic in ista collegit intus se totum, vim eius admirans et considerans adeo diligenter quod illa nocte ultra dormire nequivit.
12 Mane itaque facto, versus Assisium revertitur festinanter, laetus et gaudens quamplurimum, exspectansque voluntatem Domini qui sibi haec ostenderat et de salute sua ab ipso consilium sibi dari.
13 Immutatusque iam mente, in Apuliam ire recusat et se voluntati divinae desiderat conformare.