89
1 Quodam tempore apud Collem comitatus Perusii reperit sanctus Franciscus pauperculum quemdam, quem prius in saeculo noverat.
2 Dixitque ad eum: “Frater, qualiter te habes?”.
3 At ille malo animo coepit in dominum suum maledicta congerere (cfr. Num 5,19.23), qui abstulerat sibi omnia sua:
4 “Gratia domini mei”, inquit, “cui omnipotens Dominus maledicat (cfr. Apoc 1,8; Gen 5,29), nonnisi male me habeo (cfr. Mat 4,24)”.
5 Miseratus animam illius magis quam corpus, cum in odio mortali persisteret, dixit ei beatus Franciscus: “Frater, indulgeas domino tuo amore Dei, ut liberes animam tuam (cfr. Est 4,13), et esse poterit quod ipse ablata tibi restituet (cfr. Ex 22,12).
6 Sin autem res tuas perdidisti et animam perdes (cfr. Luc 9,24)”.
7 Et ille: “Non possum”, ait, “penitus indulgere, nisi prius reddat ille quod abstulit”.
8 Beatus Franciscus cum haberet quemdam mantellum ad dorsum, dixit ei: “Ecce, do tibi mantellum istum precorque, ut indulgeas domino tuo amore Domini Dei (cfr. Is 42,5)”.
9 Dulcoratus ille ac beneficio provocatus, munere sumpto, remisit iniurias.