101
1 Alio tempore contigit abbatem monasterii Sancti Iustini de episcopatu Perusii obviare sancto Francisco, qui de equo celeriter descendens, pauca de salute animae suae contulit cum eodem.
2 Tandem abscedens, orari pro se humiliter petiit.
3 Cui respondit sanctus Franciscus: “Orabo, domine, libenter”.
4 Parum itaque discedente abbate a sancto Francisco, dixit sanctus ad socium: “Exspecta, frater, parum, quia debitum volo solvere quod promisi”.
5 Mos enim iste semper ei fuit, ut orationem postulatus non post tergum proiceret (cfr. Is 38,17), sed cito huiusmodi promissum impleret (cfr. Prov 25,14).
6 Sancto itaque supplicante ad Deum, subito abbas ille insolitum calorem et dulcedinem hactenus inexpertam sentit in spiritu (cfr. Rom 8,5), ita quod in excessu mentis (cfr. Act 11,5) factus, totus a se deficere visus fuit.
7 Parvula mora substitit, et in se reversus (cfr. Luc 15,17) virtutem orationis sancti Francisci cognovit.
8 Maiore proinde circa Ordinem semper amore flagravit, multisque factum pro miraculo retulit.
9 Talia decet servos Dei in invicem conferre munuscula; talis inter eos convenit dati et accepti communio (cfr. Phip 4,15).
10 Sanctus amor ille, qui interdum dicitur spiritualis, fructu orationis contentus est; terrena munuscula caritas parvipendit.
11 Iuvare et iuvari in bello spirituali, commendare et commendari ante tribunal Christi (cfr. 2Cor 5,10) sancti amoris esse proprium credo.
12 Sed quousque eum censes in orationem conscendere, qui sic alium potuit suis meritis elevare?