105
1 Infirmanti sibi et undique pervaso doloribus dixit aliquando socius eius: “Pater, semper ad Scripturas confugium habuisti, semper illae tibi dolorum praebuere remedia.
2 Fac, oro, et nunc tibi de prophetis aliquid legi; fortassis exsultabit spiritus tuus in Domino (cfr. Luc 1,47)”.
3 Cui sanctus: “Bonum est Scripturae testimonia legere, bonum est Dominum Deum nostrum in ipsis exquirere;
4 mihi vero tantum iam ipse de Scripturis adegi, quod meditanti et revolventi satissimum est.
5 Non pluribus indigeo, fili, scio Christum pauperem crucifixum (cfr. 1Cor 2,2).