132
1 Simili fervore, quandocumque spiritus eius ad vanam gloriam moveretur, statim coram omnibus nuda illud confessione prodebat.
2 Quodam enim tempore cum iret per civitatem Assisii, occurrit ei vetula quaedam petens aliquid ab eo (cfr. Mat 20,20).
3 Nihil autem habens (cfr. 2Cor 6,10) praeter mantellum, festina eum liberalitate concessit.
4 Sentiens vero inanis favoris motus irrepere, statim coram omnibus vanam gloriam habuisse confessus est.