Caput LXXVIII - De fugienda familiaritate mulierum, et qualiter cum eis loquebatur.
112
1 Mellita toxica, familiaritates videlicet mulierum, quae in errorem inducunt etiam (cfr. Mat 24,24) viros sanctos, iubebat penitus evitari.
2 Timebat enim ex hoc tenerum cito frangi, et fortem saepe spiritum infirmari (cfr. Ez 21,7).
3 Harum contagionem evadere conversantem cum eis, nisi probatissimum virum (cfr. Iac 1,12), tam facile dixit quam, iuxta Scripturam, in igne ambulare nec comburere plantas (cfr. Prov 6,28).
4 Ut autem loqueretur manu, se ipsum exemplar omnis praebebat (cfr. Tit 2,7) virtutis.
5 Siquidem femina usque adeo molesta erat, ut non cautelam vel exemplum crederes, sed formidinem vel horrorem.
6 Quando earum importuna loquacitas faciebat in loquendo conflictum, verbo abbreviato (cfr. Rom 9,28) et humili, vultu deiecto (cfr. Dan 10,15), advocabat silentium.
7 Nonnumquam vero caelo intentus (cfr. Act 7,55) luminibus, inde extrahere videbatur quod de terra mussitantibus (cfr. Is 29,4) respondebat.
8 Eas vero, in quarum mentibus sacrae devotionis instantia domicilium sapientiae collocarat, miris sed brevibus instituebat sermonibus.
9 Quando cum femina loquebatur, sonora, ut ab omnibus posset audiri, voce dicenda promebat.
10 Dixit autem socio semel: “Fateor veritatem, carissime, nullam me, si aspicerem, recogniturum in facie nisi duas.
11 Illius”, inquit, “et illius mihi vultus cognitus est, alterius nescio”.
12 Optime, pater, quoniam sanctificat neminem aspectus earum; optime, inquam, quoniam lucri nihil, damni quamplurimum vel temporis quidem.
13 Impedimento haec sunt arduum volentibus iter intendere, et faciem plenam gratiarum (cfr. Est 15,17) conspicere.