Caput CLVIII - De commendatione Regulae beati Francisci, et de fratre qui eam portabat secum.
208
1 Communem professionem et Regulam ardentissime zelabatur, et illos qui circa eam zelotes essent, singulari benedictione dotavit.
2 Hanc enim suis dicebat librum vitae (cfr. Sir 24,32), spem salutis (cfr. 1The 5,8), medullam Evangelii, viam perfectionis, clavem paradisi, pactum aeterni foederis (cfr. Gen 17,13).
3 Hanc volebat haberi ab omnibus, sciri ab omnibus, et ubique in allocutionem taedii (cfr. Sap 8,9) et memoriam praestiti iuramenti cum interiore homine (cfr. Rom 7,22) fabulari.
4 Docuit eam semper in commonitionem agendae vitae portare prae oculis, quodque plus est, cum ipsa mori debere.
5 Cuius instituti non immemor quidam laicus frater, quem intra martyrum numerum credimus esse colendum, palmam assecutus est gloriosae victoriae.
6 Nam cum a Saracenis ad martyrium peteretur, summis manibus Regulam tenens, genibus humiliter incurvatis, sic socio dixit:
7 “De omnibus, quae contra sanctam istam Regulam feci, frater carissime, ante oculos Maiestatis (cfr. Is 3,8) et coram te, culpabilem me proclamo”.
8 Successit brevi confessioni gladius, quo martyrio vitam finivit, signisque et prodigiis (cfr. 2Cor 12,12) postmodum claruit.
9 Hic iuvenculus intraverat Ordinem adeo, ut ferre vix posset ieiunium regulare, cum tamen loricam ad carnem sic puerulus deferebat.
10 Felix puer, qui feliciter incepit, ut felicius consummaret (cfr. Sir 18,6).