1Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, 2filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: 3ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelorum et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum. Gloria Patri. Sicut erat.
Nota quod haec antiphona supradicta dicitur ad omnes horas; et dicitur pro antiphona, capitulo, hymno, versiculo et oratione; et ad matutinum et ad omnes horassimiliter. Nihil aliud in ipsis dicebat nisi hanc antiphonam cum suis psalmis.
Ad absolutionem officii semper dicebat beatus Franciscus:
Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Matutinum.
Antiphona: Sancta Maria Virgo.