1Exsultate Deo adiutori nostro (Ps 80,2) * iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis (Ps 46,2). 2Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3). 3Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula (Ps 73,12), misit dilectum Filium suumde alto * et natus fuit de beata virgine sancta Maria. 4Ipse invocavit me: Pater meus es tu (Ps 88,27) * et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae(Ps 88,28). 5In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9). 6Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117, 24). 7Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis, et natus fuit pro nobis (cfr. Is 9,6) in via et positus in praesepio * quia non habebat locum in diversorio (cfr. Lc 2,7). 8Gloria in altissimis Domino Deo * et in terra pax hominibus bonae voluntatis (cfr. Lc 2, 14). 9Laetentur caeli et exsultet terra, commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12). 10Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (Ps 95,1). 11Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4). 12Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8). 13Tollite corpora vestra, et baiulatesanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14, 27; 1Petr 2,21).
Nota, quod iste psalmus dicitur a Nativitate Domini usque ad octavam Epiphaniae ad omnes horas. Si quis voluerit dicere hoc officium beati Francisci, ita dicat illud: primo dicat Pater noster cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus. Finitis laudibus cum oratione ut supra incipiatur antiphona: Sancta Maria cum psalmo qui constitutus est unicuique horae diei et noctis. Et cum magna reverentia dicatur.