53. Tempore vero non modico post adventum fratrum in Angliam evoluto, demandatum est a ministro generali fratre Helia, ut provincia Anglicana divideretur in duas; ut esset scilicet una Scotiae, et alia ut prius Angliae. Voluit enim, ut dicebatur, quod sicut ordo fratrum praedicatorum XII habet priores provinciales in toto orbe, vice XII apostolorum, sic et ipse sub se haberet septuaginta duos ministros, vice septuaginta duorum discipulorum.
Factus est minister Scotiae frater Henricus de Reresby; sed antequam conveniret ad ipsum obedientia, mortuus erat. Successit igitur ei frater Johannes de Kethene, gardianus Londoniae, qui omnia loca ultra Eboracum capi fecit; qui postquam plures personas honestas et utiles ad ordinem recepit. Hic praecipuum zelum in divino gerens officio devotionis exemplar semetipsum exhibuit. Hic venerabilem patrem nostrum fratrem Albertum in loco Leycestriae cum debita reverentia recepit, et ab eo fratribus exponi regulam humiliter imploravit. Igitur cum per plures annos provinciam Scotiae probabiliter rexisset, reconiuncta provincia Angliae, a ministro generali fratre Alberto minister Hiberniae creatus est.