77. Primus autem minister generalis post beatum Franciscum fuit frater Helias, qui fuerat scriptor Bononiae. Cui successit frater Iohannes Parens de Florentia, minister Hispaniae, vir sapiens et religiosus et summi rigoris. Quo per fautores fratris Heliae absoluto, iterum factus est generalis frater Helias. In capitulo siquidem, in quo facta est translatio sancti Francisci, voluerunt ipsi quos ad capitulum concesserat venire frater Helias, — nam omnes concessit illuc venire qui vellent — contra ministros provinciales ipsum fecisse generalem. Unde et acceptum a cella sua portaverunt cum manibus ad ostium capituli, et fracto ostio voluerunt eum collocare in loco ministri generalis. Quod videns generalis frater Iohannes coram toto capitulo se nudavit; et sic demum confusi et maximam turbationem cessaverunt. Nam nec sanctum Antonium audire voluerunt, nec aliquem ministrum provincialem.
Credidit autem populus, quod esset discordia, quia corpus sancti Francisci tertia die, antequam patres convenissent, translatum erat. Quinque vero milites novitii, qui sederunt in capitulo et omnia viderunt, flentes dixerunt, quod ad magnum bonum ordinis proveniret illa turbatio, quia ordo nullum posset inordinatum tenere. Et sic accidit, quod omnes illi turbatores ad agendam poenitentiam per diversa provincias missi sunt.
Frater vero Helias, divertens ad quoddam heremitorium, permisit sibi crescere comam et barbam, et per hanc simulationem sanctitatis ordini et fratribus reconciliatus est.