1 Ideoque animas vestras et fratrum vestrorum custodite; quia “horrendum est incidere in manus Dei viventis” (Hebr 10,31).
2 Si quis autem ministrorum alicui fratrum aliquid contra vitam nostram praeciperet vel contra animam suam, non teneatur ei obedire; quia illa obedientia non est, in qua delictum vel peccatum committitur.
3 Verumtamen omnes fratres qui sunt sub ministris et servis, facta ministrorum et servorum considerent rationabiliter et diligenter,
4 et si viderint aliquem illorum carnaliter et non spiritualiter ambulare pro rectitudine vitae nostrae, post tertiam admonitionem, si non se emendaverit, in capitulo Pentecostes renuntient ministro et servo totius fraternitatis nulla contradictione impediente.
5 Si vero inter fratres ubicumque fuerit aliquis frater volens carnaliter et non spiritualiter ambulare, fratres, cum quibus est, moneant eum, instruant et corripiant humiliter et diligenter.
6 Quod si ille post tertiam admonitionem noluerit se emendare, quam citius possunt, mittant eum vel significent suo ministro et servo, qui minister et servus de eo faciat sicut sibi secundum Deum melius videbitur expedire.
7 Et caveant omnes fratres tam ministri et servi quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum non turbentur vel irascantur, quia diabolus propter delictum unius multos vult corrumpere;
8 sed spiritualiter, sicut melius possunt, adiuvent illum qui peccavit, quia non est sanis opus medicus, sed male habentibus (cfr. Mt 9,12 cum Mc 2,17).
9 Similiter omnes fratres non habeant in hoc potestatem vel dominationem maxime inter se.
10 Sicut enim dicit Dominus in evangelio: “Principes gentium domi-nantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos” , (Mt 20,25), non sic erit inter fratres (cfr. Mt 20,26a);
11 et quicumque voluerit inter eos maior fieri sit eorum minister (cfr. Mt 20,26b) et servus;
12 et qui maior est inter eos fiat sicut minor (Lc 22,26).
13 Nec aliquis frater malum faciat vel malum dicat alteri;
14 immo magis per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr. Gal 5,13).
15 Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri Jesu Christi.
16 Et omnes fratres, quoties declinaverint a mandatis Domini et extra obedientiam evagaverint, sicut dicit propheta (Ps 118, 21), sciant se esse maledictos extra obedientiam quousque steterint in tali peccato scienter.
17 Et quando perseveraverint in mandatis Domini, quae promiserunt per sanctum evangelium et vitam ipsorum, sciant se in vera obedientia stare, et benedicti sint a Domino.