1 Dominus praecipit in evangelio: Videte, cavete ab omni malitia et avaritia (Lc 12, 15);
2 et: Attendite vobis a sollicitudine huius saeculi et a curis huius vitae (Lc 21, 34).
3 Unde nullus fratrum, ubicumque sit et quocumque vadit, aliquo modo tollat nec recipiat nec recipi faciat pecuniam aut denarios neque occasione vestimentorum nec librorum nec pro pretio alicuius laboris, immo nulla occasione, nisi propter manifestam necessitatem infirmorum fratrum; quia non debemus maiorem utilitatem habere et reputare in pecunia et denariis quam in lapidibus.
4 Et illos vult diabolus excaecare, qui eam appetunt vel reputant lapidibus meliorem.
5 Caveamus ergo nos, qui omnia relinquimus (cfr. Mt 19,27), ne pro tam modico regnum caelorum perdamus.
6 Et si in aliquo loco inveniremus denarios, de his non curemus tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus, quia “vanitas vanitatum et omnia vanitas” (Ecclo 1,2).
7 Et si forte, quod absit, aliquem fratrem contingerit pecuniam vel denarios colligere vel habere, excepta solummodo praedicta infirmorum necessitate, omnes fratres teneamus eum pro falso fratre et apostata et fure et latrone et loculos habente (cfr. Joa 12, 8), nisi vere poenituerit.
8 Et nullo modo fratres recipiant nec quaerant nec quaeri faciant pecuniam pro eleemosyna neque denarios pro aliquibus domibus vel locis; neque cum persona pro talibus locis pecunias vel denarios quaerente vadant;
9 alia autem servitia, quae non sunt contraria vitae nostrae, possunt fratres locis facere cum benedictione Dei.
10 Fratres tamen in manifesta necesstate leprosorum possunt pro eis, quaerere eleemosynam.
11 Caveant tamen multum a pecunia.
12 Similiter caveant omnes fratres, ut pro nullo turpi lucro terras circueant.