1 Omnes fratres, ubicumque sunt vel vadunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum.
2 Et nullus cum eis consilietur aut per viam vadat solus aut ad mensam in una paropside comedat.
3 Sacerdotes honeste loquantur cum eis dando poenitentiam vel aliud spirituale consilium.
4 Et nulla penitus mulier ab aliquo fratre recipiatur ad obedientiam, sed dato sibi consilio spirituali, ubi voluerit agat poenitentiam.
5 Et multum omnes nos custodiamus et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo (Mt 5,28).
6 Et apostolus: An ignoratis, quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? (cfr. 1Cor 6,19); itaque qui templum Dei violaverit disperdet illum Deus (1 Cor 3,17).