1 Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles petant inde licentiam a suis ministris provincialibus.
2 Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum.
3 Ad haec per obedientiam iniungo ministris, ut petant a domino papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis,
4 ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide (cf 1Col 1,23) catholica paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi quod firmiter et promisimus, observemus.