Selecione

Carta: Heliae Cortonensis

Epistola Encyclica de Transitu Sancti Francisci

 

1 Dilecto sibi in Christo fratri Gregorio, ministro fratrum qui sunt in Francia, cum omnibus fratribus suis et nostris, frater Helias peccator salutem.

2 Antequam loqui incipiam suspiro, et merito: quasi inundantes aquae sic rugitus meus (cfr. Iob 3,24), quia timor quem timebam evenit mihi, evenit et vobis, et quod verebar accidit (cfr. Iob 3,25)mihi, accidit et vobis, quia longe a nobis factus est consolator (cfr. Lam 1,16)et qui portabat nos velut agnos in brachio (cfr. Os 11,3) suo, peregre profectus est (cfr. Mat 21,33) in regionem longinquam (cfr. Luc 19,12).

3 Dilectus Deo et hominibus (cfr. Sir 45,1)receptus est ad lucidissimas mansiones: qui regem vitae et disciplinae docuit Iacob (cfr. Sir 45,6) et testamentum pacis tradidit Israel (cfr. Sir 45,30).

4 Gaudendum nimis est propter eum, sed dolendum nobis quos, ipso absente, circumdant tenebrae (cfr. Sir 23,26)et operit umbra mortis (cfr. Ps 43,20).

5 Commune damnum, sed meum singulare periculum, quem in ipso tenebrarum medio (cfr. Deut 5,23)dereliquit multis occupationibus circumdatum et oppressum flagellis innumeris.

Propterea deprecor: Dolete mecum, fratres, quia ego nimis doleo (cfr. Zac 9,5)et condoleo vobis, quoniam pupilli sumus absque patre (cfr. Lam 5,3)et orbati lumine oculorum (cfr. Ps 37,11)nostrorum.

7 Vere, vere lumen erat (cfr. Ioa 12,35)praesentia fratris et patris nostri Francisci, non solum nobis qui eramus prope, sed et his qui longe erant (cfr. Eph 2,17)a nobis professione et vita.

8 Erat enim lux a vera luce (cfr. Ioa 1,8.9)emissa, illuminans his qui in tenebris erant et in umbra mortis sedebant, ut dirigeret pedes eorum in viam pacis (cfr. Luc 1,79).

9 Quod et fecit, prout verus meridies; Oriens ex alto (cfr. Luc 8,1)illustrabat cor eius et accendebat voluntatem igne amoris sui:

10 praedicans regnum Dei (cfr. Luc 8,1) et convertens corda patrum ad filios et imprudentes ad prudentiam iustorum, et in universo mundo paravit Domino plebem (cfr. Luc 1,17; Mar 4,6)novam.

11 Ad insulas longe divulgatum est nomen (cfr. Sir 47,17)eius et miratae sunt universae terrae mirabilia opera (cfr. Ps 138,14; gen 13,9)eius.

12 Propterea nolite, filii et fratres, tristari quod excedat modum, quoniam orphanorum pater (cfr. Ps 67,6) Deus consolabitur nos consolatione sua (cfr. 2Cor 7,6.7)sancta: et si fletis, fratres, super vos ipsos flete, non super cfr. Luc 23,28) illum.

13 Nam “media vita in morte sumus (cfr. Ps 6,6)”, ipse vero transiit de morte ad vitam (cfr. Ioa 5,24).

14 Iucundamini, quia antequam tolleretur a nobis (cfr. 4Re 2,9)tamquam alter Iacob (cfr. Gen 49,8) omnes filios suos benedixit et omnibus remisit culpas, quae in eum factae fuissent vel cogitatae ab aliquo nostrum.

15 Et his dictis, annuntio vobis gaudium magnum (cfr. Luc 2,10)et miraculi novitatem.

16 A saeculo non est auditum (cfr. Ioa 9,32)tale signum, praeterquam in Filio Dei (cfr. Apoc 7,2), qui est Christus Dominus (cfr. Luc 2,11).

17 Non diu ante mortem frater et pater noster apparuit crucifixus, quinque plagas, quae vere sunt stigmata Christi, portans in corpore (cfr. Gal 6,17) suo.

18 Nam manus eius et pedes quasi puncturas clavorum habuerunt, ex utraque parte confixas, reservantes cicatrices et clavorum nigredinem ostendentes.

19 Latus vero eius lanceatum apparuit et saepe sanguinem evaporavit.

20 Dum adhuc vivebat spiritus eius in corpore, non erat in eo adspectus, sed despectus vultus eius (cfr. Is 53,2.3)et nullum membrum in eo remansit absque nimia passione.

21 Ex contractione nervorum membra eius rigida erant, sicut solent esse hominis mortui, sed post mortem eius, pulcherrimus adspectus (cfr. 1Re 16,12; 17,42)est, miro candore rutilans, laetificans videntes.

22 Et membra quae prius rigida erant, facta sunt mollia nimis, sese vertentia huc atque illuc secundum positionem suam tamquam pueri delicati.

23 Ergo, fratres, benedicite Deum caeli et coram omnibus confitemini illi, quia fecit nobiscum misericordiam suam (cfr. Tob 12,6)et habete memoriam (cfr. Sap 2,4)patris et fratris nostri Francisci, ad laudem et gloriam (cfr. Phip 1,11) eius, qui magnificavit eum inter homines et coram Angelis glorificavit (cfr. Luc 12,8) illum.

24 Oretis pro ipso, sicut antea a nobis postulavit, et ipsum orate, ut Deus nos cum ipso efficiat suae gratiae sanctae participes. Amen.

25 Quarto nonas octobris, die dominica, prima hora noctis praecedentis pater et frater noster Franciscus migravit ad Christum.

26 Vos ergo, carissimi fratres, ad quos litterae praesentes pervenerint, Israelitici populi sequentes vestigia (cfr. Gen 33,14)deplorantis Moysen et Aaron inclytos duces suos, viam demus lacrimis, tanti patris solatio destituti.

27 Licet enim pium sit congaudere Francisco, pium tamen est flere Franciscum.

28 Revera pium est congaudere Francisco, quoniam ipse non obiit, sed ad caelestes nundinas abiit, saccum pecuniae secum ferens et in plenilunio reversurus (cfr. Prov 7,9.20).

29 Pium est flere Franciscum, quoniam qui egrediebatur et ingrediebatur (cfr. 1re 18,16) tamquam Aaron (cfr. Heb 5,4), et ferens nobis de thesauro suo nova et vetera (cfr. Mat 13,53) et consolans nos in omni tribulatione nostra (cfr. 2Cor 1,4), de medio nostri sublatus est (cfr. Heb 11,5), et nunc pupilli dicimur absque patre (cfr. Lam 5,3).

30 Sed quoniam scriptum est: ‘Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adintor’ (cfr. Ps 9,35 (10,24), omnes, fratres carissimi, oretis instanter (cfr. Tob 8,6)quod si laguncula testea confracta est in valle filiorum (cfr. Is 10,33; Ier 19,1.2)Adam,

31 summus tamen ille figulus aliam honorificam restaurare (cfr. Ier 19,11)dignetur, quae sit super multitudinem gentis nostrae, et nos sicut verus Machabaeus antecedat ad praelium (cfr. 1Mac 2,66).

32 Et quia non est superfluum orare pro mortuis (cfr. 2Mac, pro anima eius oretis ad Dominum (cfr. Is 37,15; 38,2).

33 Quilibet sacerdos dicat tres Missas, singuli clerici psalterium, laici quinque Pater noster; clerici dicant solemniter vigiliam in communi. Amen.

Frater Helias peccator.