1. Idem [fr. Leonardus] retulit ibidem quod una die beatus Franciscus apud Sanctam Mariam vocavit fratrem Leonem et dixit: “Frater Leo, scribe”. Qui respondit: 2. “Ecce paratus sum”. 3. “Scribe – inquit – quae est vera laetitia. 4. Venit nuntius et dicit quod omnes magistri de Parisiis venerunt ad Ordinem, scribe, non vera laetitia. 5. Idem quod omnes praelati ultramontani, archiepiscopi et episcopi; item quod rex Franciae et rex Angliae: scribe, non vera laetitia. 6.Item, quod fratres mei iverunt ad infideles et converterunt omnes ad fidem; item quod tantam gratiam habeo a Deo quod sano infirmos et facio multa miracula; dico tibi quod in his omnibus non vera laetitia. 7. Sed quae est vera laetitia? 8. Redeo de Perusio et de nocte profunda venio huc et est tempus hiemis lutosum et adeo frigidum, quod dondoli aquae frigidae congelatae fiunt ad extremitates tunicae et percutiunt sempre crura, et sanguis emanat ex vulneribus talibus. 9. Et totus in luto et frigore et glacie venio ad ostium, et postquam diu pulsavi et vocavi, venit frater et quaerit: Quis est? Ego respondeo: Frater Franciscus. 10. Et ipse dicit: Vade; non est hora decens eundi; non intrabis. 11. Et iterum insistenti respondeat: Vade; tu es unus simplex et idioata; admodo non venis nobis; nos sumus tot et tales, quod non indigemus te. 12. Et ego iterum sto ad ostium et dico: Amore Dei recolligatis me ista nocte. 13. Et ille respondeat: Non faciam. 14. Vade ad locum Cruciferorum et ibi pete. 15. Dico tibi quod si patientiam habuero et non fuero motus, quod in hoc est vera laetitia et vera virtus et salus animae.