1 Rogatus fr. Iohannes predictus a fr. Iacobo de Fallerono, quod rogaret Deum de quodam scrupulo conscientie quod ipsum valde affligebat, videlicet de quibusdam que ad sacerdotale officium pertinebant, responsum habuit a Domino ante festum s. Laurentii, ut ipse retulit sibi. 2 Ait enim quod dixit sibi Dominus “Ipse est sacerdos secundum ordinem (cfr. Ps 109,4)Dei”. Cum adhuc ipsum conscientia stimularet, rogavit eum iterum quod de hoc rogaret Dominum.
3 Unde ipse fideliter in vigilia s. Laurentii de nocte, cum vigilaret et oraret Dominum ut meritis s. Laurentii de hoc scrupulo ipsum certificaret, apparuit sibi vigilanti et oranti b. Laurentius, indutus vestibus albis ad modum levite, 4 et dixit ei: “Ego sum levita Laurentius, et ipse pro quo rogas est sacerdos secundum ordinationem divinam”. Et ex tunc fuit certificatus et valde consolatus de dubio quod habebat.
5 Iterum eidem fr. Iohanni, cum fratres cantarent Salve regina de sero, apparuit ei b. Laurentius in forma adolescentis, indutus dalmatica rubea et portans cratem ferream, dicens ei: 6 “Ista craticula gratificavit me in celo et acerbitas carbonum dedit michi plenitudinem dulcedinis Dei”. Et subiungens ait: “Si tu vis gloriam et dulcedinem Dei habere, sustine patienter passionem et amaritudinem mundi”.
7 Stetit autem b. Laurentius sic visibiliter cum eo, donec cantata fuit antiphona supradicta. Fratres iverunt pausatum et ipse remansit in choro cum s. Laurentio. 8 Qui certificans eum et consolans, disparuit et reliquit eum in tanto amore et dulcore divino quod per totam noctem dicti festi nichil dormivit, sed totam cum consolatione miranda transivit.
9 Item, idem fr. Iohannes, cum semel missam devotissime celebraret, consecrata hostia, annullata fuit in conspectu eius totaliter forma panis, et in ictu oculi apparuit ibi Cristus cum pulcherrima barba et indutus veste rubea; 10 qui dedit sibi tantam consolationem dulcedinis quod, si non esset quod remansit sibi intellectus, fuisset raptus in extasi.
11 Et in ipsa visione certificatus fuit quod propter illam missam placatus fuit Deus pro toto mundo et maxime pro suis recommendatis.
Ad laudem Cristi. Amen.