1 Tempore quo fr. Iacobus de Fallerono, sanctus homo, infirmabatur in loco Molliani, in Firmana custodia et provincia Marchie, fr. Iohannes de Alverna orabat Dominum Deum pro dicto fr. Iacobo, graviter infirmo, oratione mentali et precordiali desiderio, quia ipsum tanquam patrem intime diligebat. 2 Et dum sic attente oraret, factus in extasi, vidit in aere exercitum angelorum multorum et sanctorum cum magna claritate supra cellam suam, que erat in silva, manentium. Et erat tanta claritas quod tota contrata in circuitu refulgebat.
3 Inter quos angelos et sanctos vidit dictum infirmum pro quo ipse rogabat, stantem speciosissimum et vestibus candidis renitentem. Vidit etiam ibidem b.p.n. Franciscum, stigmatibus sacris insignitum et gloria mirabili refulgentem. 4 Vidit etiam et recognovit fr. Lucidum sanctum et fr. Matheum antiquum de Monte Rubiano, et plures alios fratres quos nunquam in hac vita recognovit, qui cum multis sanctis simili gloria refulgebant. 5 Et, dum hec cerneret, revelatum fuit sibi pro certo de salute ipsius infirmi, et quod in ipsa infirmitate transire debebat ad Deum; sed non immediate transiturus erat ad celum, quia oportebat eum aliquantulum purgari.
6 Fr. autem Iohannes, qui hoc videbat, propter salutem et gloriam dicti fratris in tantum gaudebat, quod in dulcedine spiritus ipsum fr. Iacobum frequenter vocabat, dicens intra cordis archana: “Fr. Iacobe, mi fr. Iacobe, mi fidelissime serve Cristi; fr. Iacobe, mi pater dulcissime; fr. Iacobe, socie angelorum; fr. Iacobe, consors beatorum!”. 7 Et sic certificatus de morte fr. Iacobi et letificatus de salute anime, recessit de loco Masse, ubi hanc visionem habuerat, 8 et ivit ad visitandum eum Molliani, ubi invenit predictum infirmum ita infirmitate gravatum quod vix poterat sibi loqui. Cui fr. Iohannes annuntiavit quod moriebatur et, tanquam leo securus et gaudens, transiret ad vitam.
9 Ipse autem fr. Iacobus, iam de salute sua certus, totus exilaratus tam mente quam facie, ipsum fr. Iohannem cum letitia et pulcherrimo risu et visu iocundo suscepit, eo quod sibi tam iocunda nova portaverat, 10 et quia ipsum tanquam filium diligebat, seque sibi intime recommendans, indicavit se iam resolutum a corpore. Unde fr. Iohannes rogavit eum, ut post mortem sibi loqui dignaretur: quod fr. Iacobus promisit, si permitteret benignitas Salvatoris.
11 Et hiis dictis, appropinquante hora exitus, fr. Iacobus incepit devote dicere: “O in pace, o in idipsum, o obdormiam, o requiescam (cfr. Ps 4,9)!”. Et, hiis dictis, cum iocunda et leta facie migravit ad Dominum.
12 Fr. autem Iohannes, reversus ad locum Masse, expectabat promissum fr. Iacobi in die quo se sibi dixerat locuturum. Et cum expectaret, apparuit sibi Cristus cum claritate magna et comitiva mirabili angelorum et sanctorum.
13 Et recordatus est fr. Iohannes de fr. Iacobo et recommendavit eum Cristo. Post hoc, die sequenti, fr. Iohanne orante in silva Masse, apparuit sibi fr. Iacobus, comitantibus angelis, totus gloriosus et letus. 14 Cui dixit fr. Iohannes: “O pater, quare non fuisti michi locutus in die qua promiseras?”. Cui ille respondit: “Quia indigebam aliquantulum purgari; 15 sed illa eadem hora qua apparuit tibi Cristus, apparui etiam fr. Iacobo de Massa, laico sancto viventi et servienti in missa, ubi vidit hostiam sacram in hora elevationis conversam in puerum vivum pulcherrimum. 16 Et tunc locutus fui dicto fratri, dicens: Hodie cum illo puero vado ad regnum, quia nullus potest ire nisi per ipsum. Et quando, tu fr. Iohannes, recommendasti me Cristo, fuisti exauditus et eadem hora qua locutus fui fr. Iacobo predicto fui liberatus”.
17 Et hiis dictis perrexit ad Dominum, et fr. Iohannes remansit valde consolatus. Iste autem fr. Iacobus de Fallerono migravit in vigilia s. Iacobi apostoli, cuius festum colitur de mense iulii, et requiescit in monte Molliani, ubi fecit multa miracula.
Ad laudem Cristi. Amen.