1 In principio nostri Ordinis, cum adhuc s. Franciscus viveret, venit ad Ordinem quidam iuvenis de Assisio, qui vocatus fuerat fr. Simon. Hunc tanta gratia benedictionis et dulcedinis prevenit (cfr. Ps 20,4) Altissimus et ad tantam contemplationem et elevationem mentis adduxit, quod tota vita ipsius erat speculum sanctitatis.
2 Sicut audivi ab illis qui diu secum morati sunt, hic rarissime extra suam cellam videbatur; si quando staret cum fratribus, semper erat sollicitus se in divinis eloquiis exercere. 3 Hic nunquam grammaticam didicit, sed semper conversabatur in silvis; et tamen tam profunde et alte loquebatur de Deo et de amore Cristi benedicti, quod verba eius supernaturalia videbantur. 4 Unde quodam sero, cum in silva ad loquendum de Deo cum fr. Iacobo de Massa perrexisset, et ipsi de divino amore dulcissime loquerentur, ut narravit michi ille qui secum fuit, per totam noctem consederent; et visum fuit eis quod modicum consedissent.
5 Hic fr. Simon tanta suavitate Spiritus sancti fruebatur quod, quando divinas illuminationes et visitationes presentiebat amoris, ponebat se in lecto ac si vellet dormire, quia s. Spiritus tranquilla suavitas non solum mentis quietem sed etiam corporis requirebat. 6 Unde sepe in talibus visitationibus rapiebatur in Deum et totus ad exteriora insensibilis reddebatur. 7 Accidit enim quadam vice quod, dum esset ad celestia tractus et totus insensibilis factus ad extra, intus vero totus divinis carismatibus ignitus et unctus, unus frater, ut experiretur pro certo an, ut videbatur, sic esset, posuit carbonem bene ignitum super nudum pedem ipsius. 8 Frater vero Simon nichil de carbone persensit et, quod plus est, nullam passus est lesionem, cum tam diu super pedem stetit ille carbo, donec extingueretur totaliter. Quando hic ad mensam residebat cum fratribus, antequam cibum sumeret corporis, alimenta spiritualia sociis exhibebat.
9 Unde accidit semel, cum de Deo loqueretur, conversus fuit ad Dominum quidam vanissimus iuvenis de S. Severino, qui fuerat in seculo nobilis et delicatus et valde lascivus; cuius vestimenta ipse fr. Simon, exuta reponens et habitum religionis dicto iuveni tribuens, conservabat. Ipse autem iuvenis moram faciebat cum eo, ut informaretur ab ipso.
10 Adversarius autem noster diabolus, qui omne bonum impedire conatur, tanquam leo rugiens (cfr. 1Pet 5,8) in predictum iuvenem irruit et alitu suo maligno, quo prunas ardere facit, tam ardentes in eo carnis stimulos excitavit, quod ipse iuvenis nullo modo confidebat temptationi resistere. Unde accedens ad fr. Simonem, dixit: 11 “Redde michi pannos quos de seculo attuli, quia temptationis angustias amplius sustinere non valeo”. Fr. autem Simon, compatiens illi, dicebat: “Sede, fili, aliquantulum mecum”. Et dum fr. Simon divina eloquia auribus dicti iuvenis distillaret, omnem illius temptationis angustiam auferebat; et hec pannorum repetitio et temptationis fugatio pluries facta est. 12 Cum autem quadam nocte temptationis violentia plus solito perurgeret, ivit ille ad fr. Simonem et ait: “Penitus michi pannos restitue, quia nullo modo amplius possum stare!”. Ipse autem pius pater, valde illi compatiens, dixit: “Veni, fili, et sede aliquantulum mecum”. 13 Qui accedens totus angustiatus et sedens iuxta fr. Simonem, caput suum in pectore fr. Simonis reclinavit. Fr. autem Simon, illi valde compatiens, elevatis oculis in celum (cfr. Luc 6,20; Ioa 17,1), orans devotissime et cum compassione pro iuvene, raptus fuit ad Deum et etiam exauditus.
14 Et dum a raptu fr. Simon rediret, iuvenis ille a temptatione sua fuit totaliter liberatus, ac si nunquam sensisset, et, ardore noxio in ardorem s. Spiritus commutato, totus ardebat in Deum, eo quod adherens ignito carboni, scilicet fr. Simoni, totus extitit in Domino reaccensus. 15 Unde tunc temporis, cum captus esset quidam maleficus cuius debebant ambo oculi erui, audactus dictus iuvenis in fervore spiritus ad rectorem accessit in pleno consilio et cum multis lacrimis et precibus petiit ut hanc sibi gratiam faceret quod unus oculus extraheretur sibi et alius remaneret sibi. 16 Illi autem, videntes iuvenis pietatem et ferventissimam caritatem pepercerunt utrique. Hunc autem iuvenem sanctissimum ego oculata fide conspexi.
17 Predicto insuper fr. Simoni, dum quadam die staret in silva et sentiret maximam suavitatem de Domino, aves que gaulle vocantur pre rumore maximo et stridore impedimentum maximum impendebant. Qui in nomine D. Ihesu precepit eisdem avibus quod illuc ulterius non venirent.
18 Mirabile dictu! cum locus ille Brunfortii, Firmane custodie, stetisset ultra quinquaginta annos, nunquam tales aves vise vel audite sunt in toto loci circuitu et undique a remotis; et ego fr. Hugolinus de Monte S. Marie, steti ibidem tribus annis et vidi certitudinaliter dictum miraculum notum tam secularibus quam fratribus totius dicte custodie.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.