1 Fr. Iacobus de Massa, cui Deus aperuit ostium secretorum suorum, quo fr. Egidius de Assisio et Marcus de Montino nullum cognoscebant nec opinabantur in mundo maiorem, cum quibus fr. Iuniperus et fr. Lucidus idipsum sentiebant, 2 quem, dirigente me fr. Iohanne socio dicti fr. Egidii, videre laboravi. Hic enim fr. Iohannes, cum de quibusdam causis edificationis eum interrogarem, dixit michi:
“Si vis erudiri in spiritualibus, festina cum fr. Iacobo de Massa habere colloquium; 3 quia fr. Egidius desiderabat illuminari ab eo, et eloquiis eius addi vel diminui non potest”; nam mens eius ad archana transivit, et verba ipsius verba Spiritus sancti sunt; nec homo est super terram quem ego tantum videre desiderarem.
4 Iste fr. Iacobus, circa initium ministrationis fr. Iohannis de Parma semel raptus, tribus diebus insensibilis mansit, in tantum quod fratres dubitare ceperunt ne mortuus esset. Huic scientia et intelligentia scripturarum et futurorum cognitio divinitus data est.
5 Hunc rogavi ego dicens: “Si verum est quod audivi de te, non abscondas a me. Audivi enim quod, eo tempore quando tribus diebus quasi mortuus iacuisti, inter alia Deus ea que in religione ventura sunt demonstravit tibi”. 6 Nam fr. Mattheus, tunc provincie Marchie minister, post illum raptum vocavit eum ad se et per obedientiam mandavit ut ea que viderat manifestaret sibi. 7 Erat enim fr. Mattheus vir mirabilis mansuetudinis, sanctitatis et simplicitatis; et frequenter in suis colloquiis fratribus dicebat: “Scio fratrem cui Deus omnia que ventura sunt in religione revelavit, et mira et archana que, si dicerentur, non dico capi sed vix credi valerent”.
8 Qui fr. Iacobus inter alia manifestavit michi et dixit rem valde stupendam: videlicet quod, post multa que sibi ostensa fuerant de statu militantis Ecclesie, 9 vidit arborem quandam pulcram et sublimem valde, cuius radix erat aurea, stipes cum ramis argentea et folia argentea deaurata. Fructus arboris erant homines et hii omnes fratres Minores. Et erat numerus ramorum principalium distinctus iuxta numerum provinciarum, et quilibet ramus tot fructus habebat quot erant in illa provincia fratres. 10 Et scivit numerum fratrum totius Ordinis et singularum provinciarum, et nomina eorum, et facies et etates et proprietates et officia et gradus et dignitates et peccata et gratias. Et vidit fr. Iohannem de Parma in supremo rami medii huius arboris stantem, 11 et in supremo ramorum qui erant in circuitu rami medii stabant singularum provinciarum ministri.
12 Et post hec vidit a Cristo sedente super tronum maximum et candidum s. Franciscum missum cum duobus angelis; et datus est ei calix spiritu vite plenus, et dictum est ei: Vade et visita fratres tuos et pota eos calice spiritus vite (cfr. Apoc 11,11); quia spiritus Sathane insurget et irruet in eos, et corruent plurimi ex eis, et non adicient ut resurgant”.
13 Et venit s. Franciscus ministrare spiritum vite fratribus suis secundum quod mandatum est ei. Et incipiens a fr. Iohanne, dedit ei calicem spiritu vite plenum; qui, recepto calice de manu s. Francisci festinanter et devote totum bibit; 14 et cum bibisset, totus factus est luminosus sicut sol. Et consequenter post eum omnibus tradebat calicem spiritus vite; et pauci erant valde qui eum debita reverentia acciperent et totum biberent.
15 Illi vero pauci, qui devote totum sumebant, omnes solarem claritatem induebant; qui vero totum effundebant, convertebantur in tenebras; et obscuri et deformes erant effecti et teterrimi, et ad videndum horribiles et similes demonibus. 16 Partem autem bibebant quidam, partem vero aliam effundebant; et secundum quod unusquisque sumebat vel effundebat de spiritu vite sibi tradito in calice a S. Francisco, iuxta eandem mensuram vel lucem aut tenebras induebat.
17 Pre omnibus autem qui in arbore erant luce splendebat fr. Iohannes, qui, totus ad vere lucis abissum infinitam contemplandam conversus, intellexit turbinem insurrecture tempestatis contra arborem; 18 et recedens de suprema altitudine illius rami in quo stabat, ramis omnibus omissis, in solidiori loco stipitis arboris se abscondit. 19 Et dum sibi ipsi totus vigil attenderet, fr. Bonaventure, qui ascenderat locum unde ipse descenderat, qui et partem sibi calicis dati biberat, partem effuderat, date sunt ungues ferree acute ut novacularum acies radentium pilos. 20 Qui cum impetu de loco suo se movens, irruere volebat in fr. Iohannem. Quod fr. Iohannes videns, clamavit ad Dominum; et Cristus ad clamorem fr. Iohannis vocavit s. Franciscum, 21 et dedit ei lapidem acutissimum, quem focarium vocant, et precepit ei, dicens: “Vade et ungues fr. Bonaventure, quibus vult fr. Iohannem discerpere, super vivum lapidem ita succide quod eum nequeat ledere”.
22 Et venit s. Franciscus, et ferreos ungues fr. Bonaventure succidit; et fr. lohannes, fulgens ut sol, stetit in loco suo.
23 Post hec vehemens turbo surrexit et in arborem irruit; et cadebant fratres de arbore; et qui spiritum vitae totum effuderant, de arbore primo cadebant. 24 Frater vero Iohannes et hii qui spiritum vite totum hauserant virtute divina translati sunt ad regionem vite, luminis et splendoris; tenebrosi vero et cadentes ad loca tenebrarum et miserie transportabantur a tenebrarum ministris.
25 Intelligebat autem qui videbat visionem particulariter que videbat, ita ut nomina et personas et regiones et etates et officia utriusque partis et lucis et tenebrarum clare discerneret et fixe retineret. 26 Tantum autem turbo ille ac seva tempestas sed iuste permissa duravit, donec arbor, radicitus evulsa, in terram corruit, et confracta et comminuta a turbine, tempestas in omnem ventum dispersa evanuit.
27 Turbine autem illo et tempestate cessante, de radice aurea pullulavit plantatio aurea tota, que et flores et folia et aureos fructus produxit. De cuius arboris dilatatione, profunditate, altitudine, odore, pulcritudine et virtute tacere melius est quam loqui.
28 Hoc autem unum quod iste contemplator huius vere visionis dicebat obmittere nolui, quia auribus meis valde notabilis fuit: “Non enim, ait, erit modus reformationis institutionis similis, sed multum omnino dissimilis: 29 quia spiritus Cristi operatio absque ductore ineruditos pueros, simplices, abiectos et contemptibiles personas, et sine exemplo et doctore, ymo contra doctrinam et mores docentium eliget, et s. timore et Cristi purissimo amore replebit.
30 Et cum plures tales in diversis locis multiplicaverit, tunc mittet eis pastorem et ducem totum divinum, totum sanctum, innocentem et Cristo conformem”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.