1 Cum semel s. Franciscus devote oraret Altissimum in loco S. Marie de Angelis, et ecce apparuit corporalibus oculis presentialiter visio valde mirabilis. Nam apparuit ante ipsum quedam statua, magna nimis, similis statue quam Nabuchodonosor rex in sompno habuit. 2 Que habebat caput aureum et faciem pulcherrimam; pectus autem et brachia de argento; ventrem et femora de here; tibias autem de ferro; pedes vero ex parte ferreos et ex parte fictiles (cfr. Dan 2,32); et erat vestita sacco: de quo sacco multum erubescere videbatur.
3 B. vero Franciscus, respiciens in statuam, mirabatur vehementer de illius quasi indicibili pulcritudine et de eiusdem mira magnitudine, et insuper de erubescentia quam videbatur habere de sacco vili quo erat induta. 4 Et dum sic miraretur et intente aspiceret caput eius pulcherrimum et speciosissimam faciem, statua ipsa locuta est s. Francisco, dicens: “Quare miraris? Deus hoc exemplum misit ad te, ut in me disceres que circa tuum Ordinem sint futura.
5 Caput ergo aureum quod in me vides et facies tam decora est principium tui Ordinis, positum in altitudine evangelice perfectionis. 6 Et sicut ipsius substantia est ceteris metallis pretiosior, et facies cunctis aliis speciosior, et locus capitis cunctis membris eminentior, ita principium tui Ordinis erit tante pretiositatis propter firmam et auream caritatem, 7 et tante speciositatis propter angelicam honestatem, et tante altitudinis propter evangelicam paupertatem, quod totus mundus mirabitur. 8 Et regina Sabba, scilicet s. mater Ecclesia, mirabitur et dilatabitur in corde suo, cum viderit in primis electis tui Ordinis tantam Cristi pulcritudinem sanctitatis, et sapientie spiritualis splendorem tanquam in angelicis speculis relucentem. 9 Et beati erunt qui, illorum pretiosorum lapidum primorum, immo capitum aureorum virtutes et mores Cristo se totaliter conformantes, studuerint imitari, magis illorum celesti pulcritudini quam florentis mundi fallaciis adherendo.
10 Pectus vero et brachia de argento erit secundus Ordinis tui status, qui tanto erit primo inferior quantum argentum est inferior auro. 11 Et sicut argentum pretiositatem et claritatem et sonoritatem habet, ita in illo secundo statu erunt pretiosi in divinis scripturis et clari luce sanctitatis ac verbi Dei sonoritate, sublimes, in tantum quod aliquis eorum ad papatum, aliquis ad cardinalatum et ad episcopatum quamplurimi assumentur. 12 Et quia per pectus et brachia ostenditur hominis fortitudo, ideo in illo tempore excitabit Dominus in isto Ordine tuo homines scientia argenteos et virtute preclaros, qui tam scientia quam virtutibus defendent religionem istam et etiam universam Ecclesiam a multimodis impugnationibus demonum et a variis impulsionibus hominum impiorum.
13 Sed quamvis mirabilis generatio illa erit, tamen usque ad priorum statum perfectissimum non perveniet, sed sic erit respectui status primi sicut argentum respectu auri.
14 Post hos erit tertius status in Ordine, qui ventri hereo similabitur et femoralibus hereis; quia sicut hes estimatur minori preti quam argentum, ita illi de illo statu tertio erunt primis secundisque minores. 15 Et quamvis tanquam hes in numerositate et multa latitudine per orbis spatia distendentur, tamen erunt de hiis quorum Deus venter est, et gloria religionis in confusione ipsorum qui sola que terrena sunt sapiunt (cfr. Phip 3,19). 16 Et quamvis propter scientiam habebunt linguam, tanquam hes, mirabilem et sonoram, sed quia erunt cultores ventris et femorum, heu! heu! reputabuntur apud Deum, secundum Apostolum, sicut hes sonans aut cimbalum tinniens (cfr. 1Cor 13,1) quia aliis resonabunt verba celestia et quasi ex femore spirituales filios generabunt; et ostenso aliis vite fonte (cfr. Ps 35,10), ipsi ventre arido gratia adherebunt in terra.
18 Post istos vero erit quartus status, terribilis et pavendus, qui tibi nunc ostenditur in tibiis ferreis.19 Nam sicut ferrum domat (cfr. Dan 2,40) et dissipat hes, argentum et aurum, ita status ille erit tante duritie et ferree pravitatis, quod ex frigiditate et horrenda rubigine ac ferreis moribus illius periculosi temporis, 20 oblivioni tradetur quecumque bona caritas aurea priorum et argentea veritas secundorum et herea sive sonora loquacitas tertiorum edificaverant in Cristi ecclesia.
21 Tamen sicut tibie sustinent corpus, ita illi quadam fortitudine rubiginose ipocrisis corpus Ordinis sustentabunt, et tam venter predictus quam tibie iste ferree latebunt sub vestibus, quia sub religionis abitu contegentur: habitum quidem pietatis habentes,intrinsecus autem erunt lupi rapaces (cfr. Mat 7,15; Act 20,29).
22 Et isti tales, solum ventri servientes et etiam rubiginosi et ferrei, mundo quidem latentes sed Domino manifesti, quia pretiosissima bona quasi ad nichilum prave vite malleo redegerunt; 23 ideo ipsi tanquam ferrum durissimum igne tribulationum et malleis angustiarum terribilium affligentur, ita ut non solum demonum sed etiam rectorum seculi cladibus secularibus et ignibus et carbonibus excoquentur, ut potentes potenter tormenta patiantur.
24 Et quia propter irreverentem duritiam peccaverunt, ab irreverentibus durissime torquebuntur. Propter autem illas angustias ad tantam impatientiam movebuntur, quod, sicut ferrum quod omnibus metallis resistit, omnibus se opponent, 25 ita quod non solum secularibus potestatibus sed etiam spiritualibus obstinate resistent, putantes se tanquam ferrum omnia conculcare posse: propter quod Deo maxime displicebunt.
26 Quintus vero status erit ex parte ferrum, quantum ad ipocritas supradictos, et ex parte terreus, quantum ad illos qui secularibus negotiis totaliter se miscebunt. 27 Et sicut vidisti in pedibus quod testa ex luto cocta et ferrum simul apparuit, que tamen uniri nullatenus possunt, ita erit in extremo status istius Ordinis: 28 quod orietur tanta abominanda divisio inter ambitiosos ipocritas et testeos, ex luto temporalium et concupiscentia carnis excoctos, quod sicut testa et ferrum nequibunt ex discordia maxima convenire. 29 Et contempnent, non solum evangelium et regulam, sed etiam pedibus testeis et ferreis, hoc est pravis affectibus et immundis, conculcabunt omnem s. Ordinis disciplinam. 30 Et sicut testa et ferrum divisa sunt invicem, ita multi ipsorum inter se dividentur intus et extra: intus quidem contentiose viventes; extra vero partialibus et tirampnis secularibus adherentes. 31 Propter quod venient in tantam displicentiam omnium, quod non solum vix in terris intrare poterunt vel morari, sed vix portare habitum manifeste.
32 Et multi eorum punientur et destruentur tormentis horribilibus per homines seculares, quia tam abominabiles pedes domus omnis et solum vitabit. 33 Hoc autem totum eveniet illis, quia totaliter ab aureo capite recesserunt. Beati autem erunt, qui in illis periculosis diebus ad pretiosi capitis monita revertentur, quia tanquam aurum in fornace probavit illos Dominus et quasi holocausta medullata coronabit et accipiet (cfr. Sap 3,6) in eternum.
34 Ille saccus, de quo erubescere videor, est s. paupertas que, cum sit totius Ordinis decor et speculum, et custodia singulans et corona, et fundamentum omnimode sanctitatis, 35 deficientibus tamen omnibus studiis virtuosis, ut dictum est supra, de ipsa paupertate sanctissima filii degeneres erubescent et, eiectis vilibus indumentis, eligent pretiosa et cappas vanas anxie et simoniace procurabunt. 36 Felices vero et beati erunt qui usque in finem perseveraverunt (cfr. Mat 24,13) in hiis que Domino promiserunt”.
Et hiis dictis, statua illa disparuit. 37 Et s. Franciscus, de hiis omnibus vehementer admirans, oves suas presentes et futuras, tanquam bonus pastor, Deo cum multis lacrimis commendabat.
Deo gratias. Amen.