1 Cum viveret in hoc miserabili et flebili seculo, b.p.n. Franciscus, illuminatus a Spiritu sancto, semper studebat totis viribus imitari D.n. Ihesu Cristi vestigia. 2 Unde sicut Cristus peregrinum dignatus est fieri, ita b. Franciscus se et suum Ordinem vere peregrinum ostendit; et etiam in regula scribi fecit, ut tanquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) in hoc seculo Domino Deo servirent.
3 Sicut insuper Cristus venit, non solum servire leprosis illos sanando et mundando in corpore, sed etiam pro illis mori voluit sanctificando et mundando in anima; ita b. Franciscus, Cristo cupiens conformari, leprosis affectuosissime serviebat, 4 ministrando cibaria, lavando membra putrida, mundando vestimenta et insuper ruendo ferventer in oscula.
5 Ordinavit etiam quod fratres sui Ordinis per diversa mundi loca ob amorem Cristi, qui ut leprosus pro nobis voluit reputari (cfr. Is 53,4), ubicumque leprosi essent, illis sollicite deservirent. Fratres in multis locis, sicut s. obedientie filii, hoc promptissime faciebant.
6 Accidit autem semel quod in quodam loco, ubi serviebatur leprosis, erat quidam leprosus tam pestilens, impatiens et protervus quod nulli dubium erat ipsum per malignum spiritum agitari; sicut enim Spiritus Dei agit animam ad cuncta salubria, ita spiritus malignus ad omnia scelera. 7 Nam dictus leprosus sibi servientes, non solum horrendis improperiis imponebat et sagittabat iniuriis, sed, quod peius est, flagellis et plagis multimodis vulnerabat. 8 Et super hoc, quod erat horrendum et pessimum, Cristum benedictum, Matrem eius sanctissimam et sanctos alios blasfemabat.
9 Unde quamvis de iniuriis predictis et plagis fratres illi studerent pro posse patientie meritum cumulare, tamen nullo modo blasfemias ipsorum conscientia poterat substinere, ne tanti sceleris participes viderentur. 10 Quapropter decreverunt dictum leprosum derelinquere, ne forent blasfematoris Dei et vasis diaboli nutritores. 11 Sed hoc quod decreverant noluerunt facere, nisi prius s. Francisco, qui in alio loco morabatur, omnia per ordinem indicassent.
12 Quibus auditis, s. Franciscus ad dictum leprosum accessit; et, ingressus ad eum, dixit: “Deus det tibi pacem (cfr. Num 6,26), fr. carissime!”. Cui ille: “Et qualis michi pax est? Immo Deus accepit michi pacem, quia totus, inquit, sum marcidus”. 13 Et s. Franciscus ait: “Carissime, habe patientiam, quia mala que hic corporibus inferuntur ad anime salutem proveniunt, si equanimiter tollerentur”.
14 Et ille respondit: “Quomodo possum tollerare patienter, cum pena mea die noctuque perseveret? Nam, non solum ab infirmitate comburor et crucior, sed etiam a fratribus, quos michi servitores dedisti, vehementer affligor: quia nullus est qui michi serviat ut oportet”.
15 Sanctus autem Franciscus, cognoscens per Spiritum sanctum quod ille a maligno spiritu vexabatur, ivit et pro ipso devote Dominum exoravit. Et facta oratione, rediit ad infirmum, dicens: “Carissime, ego volo servire tibi ex quo tu non es contentus de aliis”.
16 Et respondit: “Placet michi; sed quid poteris facere plus ceteris?”. Et s. Franciscus ait: “Quicquid cupis, faciam”. Et ille: “Volo, inquit, quod laves me, quia totus feteo, in tantum quod meipsum ferre non valeo”. 17 Sanctus autem Franciscus statim fecit calefieri aquam cum multis odoriferis herbis; et expolians illum, incepit suis sanctis manibus lavare leprosum; et alius frater aquam superius infundebat. 18 Et sicut corpus sanabat exterius, ita animam mundabat interius; unde cum leprosus sanari inciperet, statim ex compunctione intima cepit amarissime lacrimari. 19 Et sicut lavabatur corpus aqua et mundabatur lepra, ita baptizabatur lacrimis conscientia et mundabatur ab omni iniquitate.
20 Cum vero totus esset lotus et sanatus exterius, perfecte fuit unctus et sanatus interius: et ideo in tanta compunctione prorupit et lacrimis, quod altissima voce plorabat 21 et clamabat se dignum inferno propter iniurias illatas fratribus et pro plagis et flagellis que fecerat in eosdem et propter impatientiam et blasfemias contra Deum. 22 Unde per quindecim dies duravit sibi planctus ille mirabilis, qui ab intimis precordiis erumpebat, et continue nichil aliud quam misericordiam Dei invocabat. Et cum hac compunctione et lacrimis peccata sua omnia confessus est sacerdoti.
23 Beatus autem Franciscus, videns tam notum miraculum, gratias agens Deo, recessit illinc et ad partes multum remotas accessit, ne, si dictum miraculum fieret notum populo, omnes ad ipsum concurrerent: quod ipse sanctus propter humilitatem toto posse vitabat. 24 Studebat enim, tanquam fidelis servus et prudens (Mat 24,45), Deo gloriam et honorem reddere et sibi inter homines dedecus et ignominiam procurare.
25 Dictus vero leprosus post miraculosam sanitatem et compunctionem prehabitam infirmatus est et, armatus ecclesiasticis sacramentis, post paucos dies finivit in Domino. 26 Sancto vero Francisco in silva quadam orante in loco remoto, apparuit dictus leprosus defunctus, speciosior sole, in aere sublevatus, dicens: “Recognoscis me?”.
27 Cui S. Franciscus: “Quis, inquit, es tu?”. Et ille: “Ego sum, inquit, leprosus quem Cristus benedictus, te promerente, sanavit; et hodie vado ad regnum beatum, de quo Deo et tibi gratias ago. 28 Benedicta sit anima et corpus tuum, et benedicta sint verba et opera tua, quia per te multe anime salvabuntur et salvantur in mundo. 29 Et scias quod non est dies in mundo, in quo omnes sancti angeli et omnes sancti et sancte Dei non referant magnas gratias Deo de sanctis fructibus qui per te et tuum Ordinem undique patrantur per orbem. 30 Et propterea confortare, gratias redde Deo et sta cum benedictione Dei!”. Et hiis dictis, ille perrexit ad Dominum et s. Franciscus remansit valde consolatus.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.