1 Fr. autem Reccerius, dicti fr. Peregrini consocius in terris et nunc concivis in celis, per viam activam, dum viveret, ambulans, et Deo ac proximo fidelissime serviens, factus est familiarissimus et carissimus s. Francisco, 2 ita quod multa a s. Francisco didicit et, ipso docente, clare intellexit de multis dubiis veritatem et negotiis agendis cognovit Domini voluntatem; et secundum vaticinium s. patris fratribus serviebat. 3 Factus est minister in Marchia de Anchona; et propter zelum Dei, qui in corde suo semper ardebat, cum maxima pace et discretione regebat provinciam, sequens Cristi exemplum, qui voluit prius facere quam docere.
4 Post aliquod vero tempus permisit sibi divina dispensatio in lucrum anime temptationem gravissimam, ut probaretur et purgaretur sicut aurum electum (cfr. Bar 3,30). Unde propter ipsam temptationem nimium anxius et tribulatus, affligebat se in abstinentiis et disciplinis, et lacrimis et orationibus; sed a temptatione liberari non poterat. 5 Et multoties ducebatur ad maximam desperationem; nam propter immanitatem temptationis credebat se derelictum a Deo. 6 In ultima vero desolatione et desperatione positus, cogitavit in corde suo, dicens: “Surgam et ibo ad patrem meum (cfr. Luc 15,18) Franciscum; et si ipse ostenderit michi familiaritatem, credo quod Deus propitius erit michi; sin autem, signum erit quod sum a Deo derelictus”.
7 Et arripiens iter, ibat ad s. Franciscum. Sanctus autem Franciscus iacebat in palatio Assisinatis episcopi gravissime infirmus; et cogitanti sibi de Domino fuit revelatum ordo temptationis et adventus et propositum dicti fratris. 8 Et statim vocans socios suos, scilicet fr. Masseum et fr. Leonem, dixit: “Ite velociter in occursum filii mei fr. Reccerii; et ex parte mea ipsum amplexantes et salutantes, dicite illi quod inter omnes fratres qui sunt in mundo singulariter eum diligo”.
9 Illi vero, sicut vere obedientie filii, statim exierunt in occursum fr. Reccerii; et invenientes illum, sicut dixerat s. Franciscus, amplexantes et recitantes amabilia verba patris, ita illius animam consolationibus repleverunt, quod totus fuit quasi liquefactus ex gaudio.10 Quantam vero tunc ostendit letitiam quantoque gestivit gaudio et quantas Deo laudes et gratias referebat, quia Deus prosperum fecerat iter (cfr. Ps 67,20) suum, vix posset explicari sermone. 11 O bone Ihesu, qui nunquam derelinquis sperantes in te (cfr. Ps 16,7), sed semper facis cum temptatione proventum, ut possimus sustinere (cfr. 1Cor 10,13)!
12 Quid plura? Pervenit ad locum ubi iacebat angelicus et divinissimus vir Franciscus; et cum esset graviter infirmus, surrexit et ivit in occursum illius; et amplexans eum dulcissime, dixit: “Fili mi, fr. Recceri, inter omnes fratres qui sunt in toto mundo diligo te”. 13 Et imprimens ei signum crucis in fronte et ipsum amantissime osculans in eodem loco, dixit: “Fili mi charissime, hec temptatio data tibi fuit ad maximum tuum lucrum; sed si non vis amplius istud lucrum, non habeas!”. 14 Mirabile dictu! Statim omnis illa diabolica recessit temptatio, ac si in vita sua nunquam sensisset; et remansit in Deo valde consolatus.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.