1 Fr. Rufinus, de nobilioribus de Assisio, socius b. Francisci, cum quodam tempore, vivente b. Francisco, graviter a demone de predestinatione vexaretur in anima: nam suggerebat cordi eius hostis antiquus quod ipse non erat de predestinatis ad vitam et perderet quicquid in religionis servitio faceret; 2 propter hanc vexationem, per multos dies in mente durantem, totus erat melancolicus effectus et tristis, et hanc suam pugnam s. Francisco dicere verecundabatur; nichilominus tamen orationes consuetas minime dimittebat.
3 Sed hostis antiquus, volens sibi tristitiam super tristitiam (cfr. 2Cor 2,3) addere, que graviter vulnerat servos Dei, ad pugnam interiorem addidit etiam exterius impugnare. 4 Unde apparens sibi in specie Crucifixi, dixit: “O fr. Rufine, quare in orationibus et penitentia te affligis, cum tu non sis de predestinatis ad vitam? Et hoc credas michi, quia ego scio quos elegerim (cfr. Ioa 13,18).
5 Et non credas filio Petri Bernardonis, si contrarium tibi dixerit; nec ipsum interroges de ista materia, quia ipse vel alius hoc ignorat; sed ego, qui sum Dei Filius, bene scio; ideo credas michi pro certo quia tu es de numero dampnatorum. 6 Et ipse fr. Franciscus, pater tuus, est dampnatus; et quicumque sequitur eum, decipitur”.
7 Fr. autem Rufinus erat ita obtenebratus a principe tenebrarum, quod iam fidem et amorem in s. Francisco perdiderat, et hoc sibi dicere non curabat; sed s. patri, quod fr. Rufinus non dixit, Spiritus Domini revelavit. 8 Unde ipse pater pius, videns in spiritu tantum dicti fratris periculum, misit fr. Masseum pro ipso, ut ad eum omnino veniret.
9 Nam fr. Rufinus et fr. Franciscus stabant in loco montis Subasii prope Assisium. Frater autem Rufinus respondit fr. Masseo: “Quid habeo ego facere cum fr. Francisco?”.
10 Et fr. Masseus, homo totus sapientia Dei plenus, clare cognoscens maligni hostis fallaciam, ait: “O fr. Rufine, nescis tu quod s. Franciscus est sicut angelus Domini, qui tot animas illuminavit in mundo et a quo etiam nos tot divine gratie dona recepimus? 11 Unde ego volo quod tu omnino venias ad eum, quia ego clare video te a diabolo deceptum”. Statim autem fr. Rufinus venit ad s. Franciscum.
12 Et cum s. Franciscus vidit eum a longe, cepit clamare: “O fr. Rufine, captivelle, cui credidisti?”. Et dixit sibi totam per ordinem temptationem quam habuerat intus et extra. 13 Et s. pater docuit eum quod ille, qui predicta sibi suggesserat, erat diabolus et non Cristus; et ideo nullo modo eius suggestionibus assentiret: “Sed quando dicet tibi: tu es dampnatus, et tu secure respondeas: Apri la bocca, mo te caco! 14 Et hoc sit tibi signum quod ipse est diabolus quod, dicto hoc verbo, statim fugiet. Ad hoc etiam recognoscere debes ipsum fuisse diabolum, quia cor tuum induravit ad omne bonum? quod est proprium eius officium. 15 Sed Cristus benedictus nunquam cor hominis fidelis indurat; immo dicit Auferam tibi cor lapideum et dabo tibicor carneum (cfr. Ez 11,19)”.
Frater vero Rufinus, cum s. Franciscus ita per ordinem dicebat temptationis seriem qua intus et extra vexatus extiterat, cepit fortissime lacrimari. 16 Et adorans sanctum et culpam humiliter recognoscens de hoc quod ab ipso celaverat; ac totus confortatus in Domino per monita s. patris, totus fuit mutatus in melius.
17 Dixit autem s. Franciscus: “Vade, fili, et confitearis, et orationis consuetum studium non dimittas; et scias pro certo quod hec temptatio erit tibi in magnam utilitatem et consolationem, sicut experieris in brevi”.
18 Frater autem Rufinus rediit ad cellam suam ad orandum in silva; et dum staret cum multis lacrimis ad orandum, ecce venit hostis in persona Cristi, dicens: “Fr. Rufine, nonne dixi tibi quod tu filio Petri Bernardonis non crederes, quia es dampnatus, et in orationibus et lacrimis non labores? 19 Quid enim prodest tibi, si, dum vixeris, affligeris, et, cum morieris, es dampnatus?”. Et fr. Rufinus statim respondit: “Apri la bocca, mo te caco!”
20 Tunc diabolus indignatus recessit cum tanta tempestate et commotione lapidum montis Subasii, quod per magnum spatium fluxit lapidum multitudo, ubi adhuc apparet lapidum orrenda ruina. 21 Nam per vallem etiam dicti montis saxa se invicem collidendo; ignem plurimum emittebant. Unde ad tam orribilem strepitum lapidum s. Franciscus et socii, admirantes extra dictum locum, ut novitatem illam aspicerent, exierunt.
22 Et tunc fr. Rufinus manifeste avertit quod ipsum hostis deceperat; unde secundo ad s. Franciscum rediit et, prosternens se in terram, iterum culpam dixit. Qui confortatus a s. Francisco, totus pacificatus remansit. 23 Et cum post hec staret cum multis lacrimis orans, ecce Cristus benedictus sibi apparuit et totam animam suam divino liquefecit amore, dicens: “Bene fecisti, fili, quod credidisti fr. Francisco; quia ille qui te contristabat fuit diabolus. 24 Ego autem sum Cristus, magister tuus; et ut de hoc te reddam certissimum, hoc tibi sit signum quod, donec in mundo isto eris, nunquam de cetero eris tristis”.
25 Et benedixit Cristus fr. Rufinum et dimisit eum in tanto gaudio et dulcedine spiritus et elevatione mentis, quod die noctuque erat absorptus in Deum. 26 Et confirmatus est ex tunc in tanta gratia et benedictione et securitate salutis eterne, quod totus est in virum alterum renovatus, ad tantam etiam elevationem mentis et orationis perseverantiam confirmatus, quod stetisset continue infra parvulum circulum die noctuque contemplari divina, si eum aliquis non impedisset.
27 Unde dicebat s. Franciscus de eo, quod fr. Rufinus erat, dum adhuc viveret, canonizatus in celo a D. Ihesu Cristo, et quod ipse non dubitaret in absentia sua dicere sanctum Rufinum adhuc existentem in terra.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.