1 Erat fr. Rufinus propter assidue contemplationis studium ita absorptus in Deum, quod, quasi insensibilis factus, valde rarissime loquebatur; nec insuper verbi disseminandi erat preditus gratia, nam loquendi audaciam et facundiam non habebat. 2 Sanctus autem Franciscus una die precepit fr. Rufino ut iret Assisium et predicaret populo quicquid ei Altissimus inspiraret.
3 Frater vero Rufinus respondit: “Pater reverende, parce michi et non mittas me ad hoc opus, quia, sicut bene nosti, ego gratiam verbi non habeo, et sum etiam simplex et inscius ydiota”. 4 Sanctus autem Franciscus dixit: “Quia non statim obedisti michi, ideo per obedientiam tibi precipio quod nudus, solis bracis remanentibus, vadas Assisium; et intrans ecclesiam aliquam, sic nudus populo predicabis”.
5 Qui statim, sicut vere obediens, nudus perrexit Assisium; et, facta reverentia in quadam ecclesia, ad predicandum surrexit. Pueri autem et homines ceperunt ridere et dicere: “Ecce isti faciunt tantam penitentiam quod efficiuntur amentes!”.
6 Interim vero s. Franciscus, cogitans de prompta obedientia fr. Rufini et de mandato tam duro, cepit semetipsum durissime increpare, dicens: “Unde tibi, fili Petri Bernardonis, vilis homuncio, precipere fr. Rufino, qui est de nobilioribus de Assisio civibus, ut vadat nudus ad predicandum populo? 7 Per Deum! ego faciam quod tu in te experieris quod mandas in altero!”. Et hoc dicto in fervore Spiritus sancti, nudavit se tunica et nudus ivit Assisium, ducens secum fr. Leonem, qui suam et fr. Rufini tunicam discretissime asportaret.
8 Quem cum Assisinates nudatum cernerent, velut fatuum deridebant, putantes tam eum quam fr. Rufinum propter penitentiam insanire. Beatus autem Franciscus invenit fr. Rufinum, qui iam inceperat predicare. 9 Et devote dicebat: “O carissimi, fugite mundum, dimittite peccatum, reddite alienum, si vitare vultis infernum; servate autem mandata diligendo Deum et proximum, si pergere vultis ad celum; et agite penitentiam, quoniam appropinquat regnum celorum (cfr. Mat 3,2)”.
10 Et tunc s. Franciscus nudus ascendit in pergulum et predicavit tam stupenda de contemptu mundi, de penitentia sancta, de paupertate voluntaria, de desiderio celestis regni, de nuditate et opprobriis et sanctissima passione Ihesu Cristi crucifixi, 11 quod cuncti mares et mulieres, qui ibi convenerant in maxima copia, ceperunt altissime flere; et incredibili devotione et compunctione misericordiam Altissimi ad sidera clamabant, ita quod quasi omnes in novum mentis stuporem conversi sunt. 12 Et fuit in illa die in Assisio tantus planctus in populo assistente, quod nunquam in illa civitate de passione D.n. Ihesu Cristi fuit similis planctus auditus.
13 Et sic edificato populo et Cristi ovibus consolatis et vocibus altissimis benedicto nomine D.n. Ihesu Cristi, s. Franciscus fecit reindui fr. Rufinum et se simul cum ipso reinduit. 14 Et sic reinduti tunicis, glorificando et laudando Deum quod semetipsos vicerant et oves Domini hedificaverant, et quam contempnendus est mundus ostenderant, ad locum Portiuncule redierunt. 15 Et beatos se reputabant qui possent eis tangere fimbriam vestimenti (cfr. Luc 8,44).
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.