2 1 Reversus a summo Pontifice beatus Franciscus praedicandi auctoritate suscepta recolligebat se cum ceteris fratribus iuxta civitatem Assisii in quadam tugurio derelicto, quod ita angustum erat ut in eo sedere aut quiescere vix valerent magnarum et pulchrarum domuum strenuissimi contemptores.
2 In tanta etiam inopia rerum erant, ut saepissime omni panis solatio destituti solis quas per Assisii plana petebant rapis essent contenti.
3 Persequebantur eos parentes et alii deridebant, quia eo tempore nullus iuvenis inveniebatur, qui propter Dominum omnia sua relinqueret et eleemosynam peteret ostiatim.
4 Nullum pro his murmur, nulla querimonia resonat, sed corde placido mens plena gaudio conservat patientiam.
5 Multiplicati postea fratres in omni perfectione sub sancti Patris magisterio profecerunt.
6 Erant vero sicut nomine sic mentis humilitate minores, qui omnibus subditi existentes semper quaerebant humilitatis locum et officium exercerei et in quo quaedam fore injuria videretur, spiritu caritatis ferventes (cfr. Rom 12,11) miro modo se invicem diligebant.
7 Cum enim aliquando pariter convenirent, ibi spiritualis amoris spiculum resultabat.
8 Quid plura? Casti amplexus, suaves affatus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, iucundus aspectus et manus ad obsequium indefessa.
9 [Et quidem cum cuncta terrena despicerent] et se nunquam amore privato diligerent, sed totius amoris affectum in commune refunderent, se ipsos, ut aliorum subvenirent necessitati, impendere satagebant non sua, sed quae Christi (cfr. Phip 2,4.21) et proximi sunt quaerentes.
10 Unde semel fatuo quodam lapides iacente in fratres, alter frater se opposuit ictibus, malens se percuti, quem socius laederetur.
11 In caritate et humilitate fundati (cfr. Eph 3,17) unus reverebatur alium, quasi dominus suus esset.
12 Quicumque inter eos officio vel gratia praecellebat, humilior et vilior ceteris videbatur.
13 Si quis casu diceret quod alii displiceret, non poterat quiescere, donec ei cum humilitate maxima diceret culpam suam.
14 Desiderabiliter conveniebant, delectabilius simul erant, sed gravis erat utrinque separatio, amarum divortium;
15 sed nihil obedientiae sanctae audebant praeponere obedientissimi milites, qui nihil scientes discernere in praeceptis ad iniuncta quaeque, omni contradictione remota, quasi praecipites concurrebant.
16 Quidquid enim praecipiebatur eis, putabant praeceptum esse per Domini voluntatem, et ideo erat eis suave et facile omnia adimplere.
17 Poscebant sollicite, ne mitterentur in terras, unde fuerant oriundi, ut verbum propheticum observarent: Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9).
18 Semper erant in gaudio spiritus, quia turbationis materiam non habebant.
19 In tribulationibus, sicut homines in magno lucro positi, exsultabant et Deum pro suis persecutoribus exorabant (cfr. Mat 5,44). Quod multi videntes convertebantur ad eos.
20 Quando ad eos declinabant divites huius mundi, recipiebant eos alacriter et benigne, ut ipsos revocarent a malo et ad poenitentiam provocarent.
21 Ubicumque inveniebant homines in viis vel in plateia, confortabant eos, ut Creatorem suum diligerent et timerent.
22 Apud sacerdotes hospitabantur libentius quam apud altos saeculares.
23 Quando vero non poterant ibi esse, interrogabant, quis esset in loco timens Deum, apud quem possent honestius hospitari.
24 Et licet essent nimium pauperes, semper tamen ad compartiendas eleemosynas sibi datas omnibus se petentibus largi erant.
25 Terrena omnia sic strenuissime contemnebant, ut vix extreme vitae necessaria recipere paterentur, sola tunica intus et foris quandoque repetiata, femoralibus vilibus et rudi pro cingulo fune contenti.
26 Nullus in habitu cultus, sed despectus multus et vilitas apparebat.
27 Noctibus saepe, cum necessario carerent hospitio, in cryptis vel clibanis latitabant; diebus vero in locis honestis manibus propriis quae noverant laborantes omnes, cum quibus erant, ad exemplum humilitatis et patientiae provocabant.
28 Itaque eos induerat patientiae virtus, ut saepe opprobria [et] contumelias passi, verberati, nudati, nullius patrocinio se tuentes cuncta sic humiliter sustinerent, ut in ore ipsorum non nisi vox laudum et gratiarum (cfr. Is 51,3) resonaret.
29 Vix aut nunquam a Dei laude cessabant, sed quotidiana discussione, quidquid egerant recolligentes pro bene actis gratias [Deo], pro neglectis et incaute commissis gemitus et lacrymas persolvebant.
30 Relictos a Deo [se] fore putabant, si non se in spiritu devotionis solita pietate cognoscerent visitari.
31 Cum orationibus vellent incumbere, ne per somnii subreptionem oratio turbaretur, diversis sibi adminiculis providebant.
32 Si quis eis [aliquid] cibi vel potus, ut assolet, pro labore itineris vel alia de causa surriperet, multorum se dierum abstinentia cruciabant.
33 Tanta maceratione carnis incentiva reprimere satagebant, ut saepe corpus in glacie non abhorrerent nudare vel inter spinarum aculeos effusione sanguinis irrigare.
34 Tantam sibi afflictionem quilibet faciebat, quod videbatur habere odio semetipsum.
35 Pacem et mansuetudinem ad omnes servantes cuncta summo studio scandala devitabant.
36 De se humiliter, pie de aliis, maxime sacerdotibus, sentiebant.
37 Cum enim sacerdos quidam fratri dixisset: “Vide, ne sis hypocrita”, ille hypocritam se putavit dicens: “Sacerdos est qui dixit, potestne mentiri sacerdos?”.
38 Dolebat moestus et anxius, donec Sanctus sacerdotis verbum sagaciter excusavit.
39 Linguam suam miro silentii studio refrenabant; vix enim tempore necessario loquebantur, nec de ipsorum ore scurrile vel otiosum quippiam procedebat.
40 Sensus omnes ita mortificatos habebant, ut vix aliquid in visu vel auditu liberet, nisi quod religionis intentio deposcebat.
41 Simplex [erat in] eis aspectus, incessus modestus, defixis in terram oculis mentem in coelo habebant.
42 Sanctus enim eos docebat non solum carnis vitia, sed etiam exteriores sensus, per quos mors intrat ad animam, mortificare debere.
43 Nam cum Otto imperator ad suscipiendam coronam imperii per partes illas cum magna pompa transiret, sanctissimus Pater cum reliquis iuxta viam ipsius transitus in praedicto existens tugurio nec ad videndum foris exivit nec aliquem permisit respicere praeter unum, ut ei denuntiaret constanter, gloriam hanc sibi modicum duraturam.
44 Apostolica in eo vigebat auctoritas, et ideo nesciebat regibus et principibus adulari.
45 Quotidianam quoque inquisitionem fratrum diligentissime faciebat nihil impune relinquens, si quid minus ratione deprehenderet perpetratum, omnemque ab eis negligentiam abigebat.
46 Fratres autem non [ea tantum, quae] fraterno consilio vel paterno imperio eis dicebat, sed [etiam] quae ipsum velle aliquando deprehendebant indicio, efficacissime adimplere studebant.
47 Dicebat enim ad perfectionem inducens, veram obedientiam fore non solum Praelati verbo, sed etiam agnitae voluntati parere, et subditum facere quod Praelatum vel signo perciperet velle.
48 Sic etiam fratres repleverat sancta simplicitas, sic eos cordis puritas possidebat, ut duplicitatem animi penitus ignorarent, quia sicut una fides, sic unus spiritus (cfr. Eph 4,4.5) erat in eis, una voluntas et morum concordia, conformitas mentium et pietas actionum.
49 Haec sunt documenta pii Patris, quibus non solum lingua, sed opere et veritate (cfr. 1Ioa 3,18) novos filios informabat et in quibus apostolicae vitae propositum et studium renovabat.
50 Quod ut approbatum approbaretur in coelo, cuidam sancto viro in illius novitatis principio per visionem ostensum fuit, quod beati Apostoli Petrus et Paulus Domino Iesu de renovatione vitae ipsorum quotidie gratias agentes pro conservatione istius Religionis orabant.
51 Quod cum beato Francisco innotuit, ait: “Si beati Petrus et Paulus pro nobis quotidie orant, dignum est, ut et nos ipsos quotidiana reverentia veneremur”.
52 Inde factum est, ut in memoria Apostolorum, quae fit in singulis Horis in Officio beatae Virginis, ipsi duo Apostoli nominatim exprimantur, cum prius secundum Ecclesiae Romanae consuetudinem non fieret in illis orationibus nisi omnium Apostolorum memoria generalis.
53 Tunc enim additum est illis orationibus, scilicet:Protege, Domine, et: Exaudi nos, Deus; et: Apostolorum tuorum Petri et Pauli, cum prius diceretur: et omnium Apostolorum tuorum etc.