148
1 In Urbe cum domino Ostiensi, qui postea Summus Pontifex fuit, clara illa luminaria orbis aderant, sanctus Dominicus et sanctus Franciscus.
2 Et cum meliflua vicissim de Domino eructarent, dixit tandem episcopus illis: “In Ecclesia primitiva pastores Ecclesiae pauperes erant et homines caritate, non cupiditate ferventes.
3 Cur”, inquit, “non facimus de vestris fratribus episcopos et praelatos, qui documento et exemplo (cfr. Tit 2,7) caeteris preavalent?”.
4 Fit inter sanctos de respondendo contentio (cfr. Luc 22,24), non praeripientibus sed offerenti-bus, quin immo sese cogentibus ad responsum.
5 Siquidem uterque prior erat alterius, dum uterque devotus in alterum.
6 Vicit tandem humilitas Franciscum, ne se praeponeret, vicit et Dominicum, ut prius respondendo, humiliter obediret.
7 Respondens ergo beatus Dominicus, dixit episcopo: “Domine, gradu bono, si cognoscunt, sublimati sunt fratres mei, nec pro meo posse permittam, ut aliud assequantur specimen dignitatis”.
8 Haec itaque sic breviter perorante, inclinans se beatus Franciscus coram episcopo dixit: “Domine, Minores ideo vocati sunt fratres mei, ut maiores fieri (cfr. Mat 20,26) non praesumant.
9 Docet vocatio in plano subsistere, et humilitatis Christi sequi vestigia (cfr. 1Pet 2,21), quo tandem in respectione sanctorum (cfr. Sap 3,13) plus aliis exaltentur.
10 Si vultis”, ait, “ut fructum afferant (cfr. Ioa 15,2.8) in Ecclesia Dei (cfr. Phip 3,6), tenete illos et conservate in statu vocationis (cfr. 1Cor 7,20) eorum, et ad plana reducite vel invitos.
11 Precor itaque, pater, ne superbiores quo pauperiores exsistant, et contra caeteros insolescant, ad praelationem illos ascendere nullatenus permittatis”.
12 Haec beatorum responsa.
149
1 Quid dicitis, filii sanctorum (cfr. Tob 2,18)?
2 Degeneres vos zelus et invidia (cfr. 1Mac 8,16) probat, nec minus illegitimos honorum ambitio.
3 Invicem mordetis et comeditis (cfr. Gal 5,15), nec bella et lites nisi ex concupiiscentiis (cfr. Iac 4,1) oriuntur.
4 Colluctatio vobis adversus acies tenebrarum (cfr. Eph 6,12), certamen forte (cfr. Sap 10,12) contra exercitus daemonum, et inter vos mucronem convertitis; versis vultibus in propitiatorium, familiariter se respiciunt (cfr. Ex 25,20) patres pleni scientia (cfr. Rom 15,14), filii vero invidia pleni (cfr. Rom 1,29) graves sunt invicem ad videndum (cfr. Sap 2,15).
5 Quid corpus faciet, si cor divisum (cfr. Os 10,20) habuerit?
6 Sane per universum mundum (cfr. 2Mac 3,12) fructuosius pietatis doctrina proficeret, si ministros verbi Dei (cfr. Act 6,4; Tit 2,5) caritatis vinculum (cfr. Col 3,14) fortius couniret.
7 Suspectum namque quod loquimur vel docemus hinc maxime redditur, quo in nobis fermentum quoddam odii signis evidentibus (cfr. 2Mac 14,15) demonstratur.
8 Scio hinc inde probos non esse in causam, sed improbos, quos, ne sanctos inficerent, merito crederem exstirpandos.
9 Quid demum de alta sapientibus (cfr. Rom 12,16) dicam?
10 Humilitatis, non altitudinis via patres pervenerunt ad regnum (cfr. Luc 23,42); filii in circuitu ambitionis ambulantes (cfr. Ps 11,9), viam civitatis habitaculi non requirunt (cfr. Ps 106,4).
11 Quid restat, nisi ut quorum viam non sequimur, nec gloriam consequamur? Absit a nobis, Domine (cfr. Ios 24,16; Act 10,14)!
12 Fac humiles esse discipulos sub alis humilium magistrorum;
13 fac benevolos consaguineos spiritus, et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel (cfr. Ps 127,6).