1 Cum venisset ad eremitorium Fontis Columbarum, prope Reate, pro cura infirmitatis oculorum, ad quam faciendam erat coactus per obedientiam a domino Ostiensi et a fratre Helia generali ministro, quadam die venit medicus ad ipsum.
2 Qui, considerans infirmitatem, dixit beato Francisco quod volebat facere cocturam super maxillam usque ad supercilium illius oculi qui erat infirmior altero. 3 Sed beatus Franciscus nolebat incipere curam nisi veniret frater Helias, quia dixerat se velle interesse quando medicus inciperet curam illam. 4 Et quia timebat atque valde grave sibi erat habere tantam sollicitudinem de seipso, ideo volebat quod generalis minister illud faceret fieri totum.
5 Cum ergo exspectaret ipsum et non veniret propter multa impedimenta quae habuit, tandem permisit medicum agere quod volebat. 6 Et posito ferro in igne pro coctura facienda, beatus Franciscus volens confortare spiritum suum ne expavesceret, sic locutus est ad ignem: 7 “Frater mi, ignis, nobilis et utilis inter alias creaturas, esto mihi curialis in hac hora, quia olim te dilexi et diligam amore illius qui creavit te. 8 Deprecor etiam Creatorem nostrum qui nos creavit ut ita tuum calorem temperet quod ipsum valeam sustinere”. Et oratione finita signavit ignem signo crucis. 9 Nos vero qui cum ipso eramus cfr. (2Pet 1,18), tunc fugimus omnes (cfr. Mar 14,15), ex pietate et compassione ad ipsum, et solus medicus cum eo remansit. 10 Facta autem coctura reversi sumus ad ipsum, qui dixit nobis: “Pusillanimes et modicae fidei (cfr. Mat 8,26), quare fugistis? In veritate dico vobis quod nec dolorem aliquem nec ignis calorem sensi. Immo, si non est bene coctum, adhuc coquat melius”.
11 Et inde miratus est valde medicus, dicens: “Fratres mei, dico vobis quod non solum de ipso, qui est ita debilis et infirmus, sed de quolibet fortissimo viro timerem ne tam magnam cocturam posset pati; ipse vero nec se movit, nec minimum signum doloris ostendit”.
12 Oportuit enim quod omnes venae ab auricula usque ad supercilium inciderentur, et tamen nihil profuit ei. Similiter et alius medicus cum ferro ignito ambas ejus auriculas perforavit et nihil ei profuit.
13 Nec mirum, si ignis et aliae creaturae aliquando obediebant ei et venerabantur ipsum; nam sicut nos qui cum illo fuimus (cfr. 2Pet 1,18) saepissime vidimus,14 ipse tantum afficiebatur ad eas et in eis tantum delectabatur, et circa ipsas tanta pietate et compassione movebatur spiritus ejus quod nolebat videre eas inhoneste tractari; 15 et ita cum eis loquebatur laetitia interiori et exteriori, sicut si essent rationales, unde illa occasione saepe rapiebatur in Deum.